|
Tempus autem est numerus motus primi mobilis secundum prius et
posterius. Ad intelligendum autem praedictam definitionem, sciendum
quod duplex est numerus: scilicet quo numeramus, ut duo, tria et
hujusmodi; et ista est prima species quantitatis discretae, de qua
dictum est. Alius est numerus numeratus, scilicet istae res, quibus
nos istum numerum applicamus in quantum numerantur, ut duo canes, vel
tres lineae; et isto modo sumitur hic numerus. Sciendum quod in omni
motu est quantitas successiva faciens ipsum formaliter quantum
quantitate successiva, quae quantitas successiva non est motus, sed
accidens ejus. Motus autem primi mobilis, scilicet ultimi caeli,
quia est regularissimus et simplicissimus omnium motuum, ideo quantitas
ejus successiva est regularissima et simplicissima omnium aliarum
quantitatum successivarum. Et ideo applicando illam ad omnes alios
motus, qui ut dictum est, successivi sunt, certificamur de duratione
ipsorum; et hoc est mensurari, ut supra dictum est. Quia vero anima
in illa successione motus primi mobilis, considerat prius et
posterius, illa successio sic numerata vel mensurata ab anima per prius
et posterius dicitur esse tempus: sicut diem vocamus successionem unius
partis motus primi mobilis, prout scilicet partes ejus moventur ab
oriente in occidentem. Unde tale prius in successione, prout scilicet
pars primi mobilis movebatur in oriente, et tale posterius, prout
scilicet pars movebatur in occidente, considerata ab anima faciunt
dictum tempus, puta diem, et sic de aliis; et hoc tempus, ut dictum
est, applicando ad omnia successiva, de eis certificamur quantum ad
ipsorum durationem in tali successione. Patet ergo qualiter tempus est
numerus motus secundum prius et posterius. Notandum, quod quia, ut
dictum est, tempus est subjective in motu primi mobilis, sicut est
passio in suo subjecto; secundum ea quae sunt in illo motu, dicimus
aliqua esse in tempore. Unde in motu est considerare mobile, et
indivisibile ipsius motus, quod dicitur mutatum esse, quod se habet ad
motum sicut punctus ad lineam. Et sicut in qualibet parte lineae est
imaginari punctum, sic in qualibet parte motus est considerare mutatum
esse: omnis enim motus si terminabilis est, terminatur ad mutatum esse
sicut ad terminum intraneum, sicut linea ad punctum. Unde illi motui
respondet tempus dupliciter: quia et sicut ejus passio, quia est
successio ejus, ut dictum est; et sicut ejus mensura: non enim tempus
solum mensurat alios motus, sed etiam partes motus primi mobilis:
dicimus enim quod una circulatio facta est in una die. Ipsi vero
mutato esse, quod est indivisibile in motu, respondet in tempore
nunc, quod est indivisibile temporis, vel est idem re, licet posset
ratione differre: et in omni tempore est signare nunc, sicut in linea
punctum; et si tempus terminaretur, utique ad nunc terminaretur.
Patet ergo de tempore.
|
|