|
Commune est autem omni quantitati, non suscipere magis et minus, nec
suscipere contrarietatem. Quod qualiter intelligatur, supra de
praedicamento substantiae dictum est. Sciendum autem quod a
philosopho, Lib. Praedicam., ponitur instantia de magno et parvo,
quae videntur esse in quantitate, et videntur esse contraria. Et
respondet primo, quod magnum et parvum non sunt in genere quantitatis,
licet sint passiones ipsius quantitatis; sed sunt in genere
relationis: non enim magnum dicitur aliquid absolute: alioquin non
diceretur milium magnum et mons parvus, nisi per respectum ad aliud
milium, vel per respectum ad montem magnum. Secundum respondet, quod
dato quod magnum et parvum essent in genere quantitatis, non tamen
essent contraria: idem enim non potest esse contrarium sibiipsi: et
tamen una et eadem quantitas dicitur magna per respectum ad minorem, et
parva per respectum ad majorem. Proprium autem quantitatis est
secundum eam aequale vel inaequale dici. Ad quod intelligendum,
sciendum est quod quantitas dupliciter potest sumi. Uno modo pro
magnitudine molis; alio modo pro magnitudine perfectionis. Primo modo
quantitas pertinet ad hoc praedicamentum, quia ista est prior et notior
acceptio quantitatis. Secundo modo quantitas est de transcendentibus,
quia in multis generibus invenitur, sicut et perfectum: dicimus enim,
iste est magnus medicus, idest perfectus: et, ista est magna
similitudo; et secundum quantitatem utroque modo sumptam dicitur
aequale et inaequale: dicimus enim duas lineas esse aequales, et duas
albedines similiter. Et quia quantitas primo modo est notior et magis
propria, secundo autem modo dicitur transumptive ab illa, ideo aequale
vel inaequale dicitur proprie secundum quantitatem primo modo sumptam.
Notandum, quod unum convertitur cum ente; et sic quicquid est ens,
est unum. Cum autem substantia, quantitas et qualitas sint entia,
oportet quodlibet eorum esse unum. Et cum in substantia, quantitate
et qualitate possint esse plura entia, ergo in eis possunt esse plura
quorum quodlibet est unum, quae sunt multa. In quolibet ergo istorum
praedicamentorum est unum et multa. In uno autem in substantia
fundatur relatio quae dicitur identitas; in uno vero in quantitate
fundatur relatio quae dicitur aequalitas: in uno in qualitate,
fundatur relatio quae dicitur similitudo; diversimode tamen. Nam unum
dicitur tripliciter: scilicet unum numero, ut Socrates vel Plato:
quilibet enim per se est unus numero; aliud est unum specie, ut
Socrates et Plato sunt unum in homine; aliud est unum genere, ut
homo et equus sunt unum in animali. Identitas autem quae fundatur in
uno in substantia, non fundatur in uno in genere, nec in uno in
specie, sed in uno numero, ac si essent duae substantiae. Unum vero
numero est idem sibiipsi, prout nunc sumitur idem: licet etiam in
substantia possit dici idem specie et idem genere, tamen non sic modo
sumitur identitas: unde talis identitas non est relatio realis, sed
rationis, ut infra dicetur. Aequale vero et simile, non fundatur in
uno secundum numerum, quia nihil est aequale vel simile sibiipsi, sed
fundatur in uno secundum speciem: nam duas lineas dicimus aequales, et
duas albedines similes. Notandum quod aequale et simile sumuntur
communiter, scilicet pro utroque fundamento aequalitatis, et utroque
ejus termino: aequalitas enim est duorum, unius fundamentaliter, et
alterius ut termini, et e converso: similitudo autem est multa
terminis: nam ad similitudinem sufficit participatio qualitatis
secundum eamdem speciem: quae enim sunt alba, sunt similia, et quae
participant diversas qualitates quantum ad speciem, sunt dissimilia,
ut album et nigrum. Non est autem sic de aequalitate: non enim
sufficit ad aequalitatem, quod sint duae quantitates ejusdem speciei:
alioquin omnes lineae quae sunt ejusdem speciei, essent aequales, quod
tamen falsum est; sed requiritur, quod sint duae quantitates ejusdem
speciei cum privatione majoris et minoris, ut scilicet una omnino non
sit major, nec minor altera. Inaequale vero non sumitur secundum
diversas species quantitatis, ut dictum est de simili in qualitate,
sed in eis quae sunt ejusdem speciei sine privatione majoris et
minoris. Et sic patet quid sit idem, quid aequale, quid simile.
Sciendum quod licet fundamentum identitatis sit substantia, ut dictum
est, tamen potest dici de aliis praedicamentis, et in eis fundari:
dicimus enim quod haec albedo est eadem sibiipsi, et haec linea est
eadem sibiipsi. Et ideo non est proprium substantiae secundum eam dici
idem vel diversum, cum hae conveniant aliis praedicamentis, licet
conveniat substantiae principaliter. Proprium autem quantitatis est
secundum eam dici aequale vel inaequale, quia nihil dicitur aequale vel
inaequale nisi secundum quantitatem. Proprium vero qualitatis est
secundum eam dici simile vel dissimile. Et sic patet de praedicamento
quantitatis.
|
|