|
Nunc dicendum est de praedicamento qualitatis. Describitur autem
qualitas sic: qualitas est secundum quam quales dicimur. Sciendum
quod praedicamenta definiri non possunt. Cum enim in definitione
ponatur genus et differentia definiti; genera autem generalissima,
cujusmodi sunt substantia, quantitas, qualitas et hujusmodi, non
habeant genus supra se, ut supra dictum est; ergo definiri non
possunt. Possunt autem per aliqua nobis magis nota describi seu
notificari. Notandum, quod ut ex supradictis colligi potest,
intellectus noster non solum abstrahit universale a particularibus, sed
etiam formam ab habente talem formam: intelligit enim humanitatem
praecise non intelligendo cum ea habentem humanitatem, scilicet
hominem, in quo non solum est humanitas, sed etiam multa alia entia,
scilicet albedo, et hujusmodi: eodem modo intelligit albedinem
abstrahendo ab habente ipsam, quod vocamus album. Unde licet albedo
non inveniatur sine subjecto, tamen intellectus eam intelligit
abstrahendo a subjecto, eo videlicet non intellecto: et secundum hoc
magis pertinet ad intellectum accidens in abstracto, quam in concreto.
Et quia cognitio nostra ortum habet a sensu; minus sensibilia sunt
nobis minus nota. Abstracta autem, ut dictum est, sunt minus
sensibilia. Ergo convenienter notificantur per concreta, sicut per
prius nota. Bene ergo data fuit notificatio qualitatis, quae est
abstracta, per quale, quod est concretum, dicendo: qualitas est
secundum quam quales dicimur. Sciendum est, quod est differentia
inter quantitatem et alia accidentia: nam in ea praedicatur concretum
de abstracto: dicimus enim: haec linea est quanta: quod non contingit
in aliis praedicamentis accidentium: non enim potest dici quod haec
albedo est qualis. Et inde est, quod quantitas in abstracto non
definitur seu describitur per concretum. Si enim unum de alio
praedicatur conversim, ita erit male notum unum sicut reliquum. Et
sic patet de descriptione qualitatis.
|
|