|
Sunt autem quatuor species qualitatis, quae sunt genera subalterna.
Prima est habitus, seu dispositio. Ubi sciendum est, quod
dispositio est genus ad habitum. Omnis enim habitus est dispositio,
non tamen omnis dispositio est habitus: nam qualitas facile mobilis est
dispositio, non tamen est habitus. Unde si sumatur dispositio pro
qualitate quae est facile mobilis, tunc est una species qualitatis
condivisa habitui; si vero sumatur dispositio prout dicitur tam de
qualitate facile mobili quam de difficile mobili, tunc est genus ad
habitum et dispositionem, quae habitui condividitur. Definitur autem
habitus 5 Metaph., sic: habitus est dispositio qua aliquis
disponitur bene vel male, sive secundum se, sive ad aliud. Ad quam
definitionem intelligendam sciendum est, quod dispositio est ordo rei
habentis partes: non solum partes quantitativas, sed etiam essentiales
vel potentiales. Unde ordo istarum partium inter se vel ad aliquid
aliud, dicitur dispositio. Ad rationem quidem habitus requiruntur
plura, sive sint partes, sive potentiae vel actus, quae sunt ad
invicem commensurabilia diversis modis, ita quod in eis possit inveniri
aliquis modus medius commensurationis; et talis modus dicitur habitus.
Verbi gratia: sanitas est debita commensuratio humorum diversimode ad
invicem commensurabilium, quae tamen reducuntur ad sanitatem, sicut ad
determinatum modum commensurationis; et ideo sanitas est habitus. Nam
quia qualitates elementales in ipsis elementatis secundum unum modum
mensurantur, et non diversimode, ideo in eis non est habitus. Bene
ergo dicitur quod habitus est dispositio seu ordo partium diversimode
commensurabilium bene vel male, idest, secundum modum medium
determinatum. Sed quia dicitur sive secundum se, sive ad aliquid
aliud; sciendum quod duplex habitus invenitur. Unus dispositio rei
secundum modum et naturam rei intra, prout partes naturales ad invicem
secundum unum modum medium commensurantur, ut dictum est de sanitate,
quae est debita commensuratio quatuor humorum: similiter pulchritudo,
quae est debita commensuratio membrorum, est hoc quod dicitur in
definitione habitus, scilicet secundum se. Alius modus habitus est,
qui est dispositio rei in ordine ad finem. Et quia finis potentiarum
sunt operationes, medius modus determinatur secundum quod ad suas
operationes bene vel male ordinantur, sicut sunt virtutes et vitia.
Et propter hoc in definitione habitus dicitur sive ad aliud scilicet ad
finem. Et tales habitus sunt difficile mobiles: quia enim habitus
virtuosus ex multis actibus iteratis generatur, ideo non est ita de
facili mobilis. Qui vero ex paucis actibus inciperet vel disponi vel
habituari ad virtutem, ille diceretur habere dispositionem quae facile
mobilis est, loquendo de dispositione non prout est genus ad habitum,
sed ut est species sibi condivisa. Et sic patet de prima specie
qualitatis et cetera.
|
|