|
Secunda species qualitatis est naturalis potentia vel impotentia,
aliquid facile faciendi vel patiendi. Ad intelligendum autem hanc
speciem qualitatis, sciendum quod potentia potest sumi dupliciter.
Uno modo, ut est de transcendentibus: potentia enim et actus dividunt
omne ens, ut patet 5 metaphysicorum: et in eo genere in quo est
actus, est etiam potentia: nam si linea in actu est in genere
quantitatis, sic et linea in potentia est in eodem genere. De tali
autem potentia non loquimur modo. Alio modo sumitur potentia, prout
est principium transmutandi aliud in quantum aliud; vel quod est
principium transmutandi ab alio, in quantum aliud. Notandum, quod
sicut agens artificiale requirit instrumentum per quod agat, et propter
limitationem suae virtutis non potest habere simul illud quod est in
ipso et in instrumento necessarium ad agendum, ita et nulla substantia
creata potest esse per se sufficiens principium ad agendum et essendum:
unde requiritur aliud principium in ea, quod immediate se habeat ad
operationem: et hoc principium dicimus potentiam. Quod quidem si
activum est, sicut sunt potentiae nutritivae in animato, dicitur
potentia activa, quae est principium transmutandi aliud in quantum est
aliud. Et dico in quantum aliud, quia nihil simul potest esse activum
et passivum respectu ejusdem. Unde si potentia activa est principium
transmutandi, non erit principium transmutandi se, sed aliud in
quantum aliud. Si vero tale principium sit passivum, ut sunt
potentiae sensitivae in animali, tunc est principium transmutandi ab
alio in quantum est aliud: et ad hanc speciem qualitatis pertinet durum
et molle, pugillator et cursor et hujusmodi. Ita quod non sumitur
pugillator ab arte pugillandi, quia sic esset in prima specie
qualitatis, sed pro potentia naturali. Et sic patet de secunda specie
qualitatis.
|
|