|
Tertia vero species qualitatis dicitur passio vel passibilis qualitas.
Notandum, quod passio, ut est in motu, est unum de decem
praedicamentis, et sic non sumitur hic passio. Sed dicitur passio vel
passibilis qualitas, quia infertur per aliquam passionem primo modo
sumptam, vel quia infert aliquam passionem. Verbi gratia: calor et
frigus dicuntur passibiles qualitates, eo quod inferunt sensui tactus
aliquam passionem; sed albedo et nigredo dicuntur passibiles
qualitates, quia generantur ex aliquibus passionibus illatis: propter
enim magnum aestum agentem in corpora Aethiopum, Aethiopes sunt
nigri, germani sunt albi propter frigus. Licet etiam albedo et
nigredo possint dici passibiles qualitates, eo quod inferunt passionem
sensui visus: videre enim est quoddam pati. Ubi nota, quod licet
quaedam entia absoluta non habeant speciem ab aliquo extrinseco, quod
non est de essentia eorum, et quod distinguantur se ipsis, ut patet in
simplicibus (albedo enim se ipsa distinguitur realiter a nigredine,
vel ab aliqua parte intrinseca sui, sicut homo distinguitur ab equo,
et contrario, per formas eorum: nihil enim extrinsecum quod non est de
essentia rei constituit vel distinguit aliud ab alio specifice); tamen
nihil prohibet, quin aliquando aliqua distinguantur causis
extrinsecis, scilicet finali et efficiente: sicut dicimus, quod
potentiae distinguuntur per actus tamquam per fines, et actus
distinguuntur per objecta, tamquam per causas efficientes. Et licet
hoc modo extrinseca distinguentia non sint de essentia distinctorum,
tamen per tales distinctiones cognoscitur ratio specifica eorum: per
actus enim definitur potentia, quia est principium transmutandi, ut
dictum est, sicut per manifestationem suae rationis specificae; et per
objecta definiuntur actus, sicut dicimus quod videre est visum moveri a
colore. Sic est in proposito. Licet enim passio et passibilis
qualitas, ut formae simplices, se ipsis sint in esse specifico; tamen
quaedam definiuntur per actus sicut per fines, quia scilicet habent
causare passionem in sensu: quandoque vero per causas efficientes,
quia scilicet habent causari ex passionibus. Differunt autem passio et
passibilis qualitas, quia passio cito transit; sicut rubedo quae fit
ex verecundia, et palliditas quae fit ex timore, dicuntur passiones,
quia cito transeunt: nec per talem rubedinem vel palliditatem in lingua
Graeca denominantur rubei vel pallidi, licet forte non sic in lingua
nostra, sed pro nunc denominatur verecundans rubeus, et timens
pallidus. Et quia ira, amor et odium et hujusmodi, quae omnia
philosophus 2 Ethic., passiones vocat, fiunt cum aliqua passione et
transmutatione corporis, et parum durant; sub istis passionibus
computantur. Passibilis vero qualitas dicitur quae non cito transit,
sicut dictum est de frigore et calore. Si vero ira, amor, odium et
haec quae hic philosophus passiones secundum animam vocat, diu
durarent, passibiles qualitates dicerentur.
|
|