|
Quarta vero species qualitatis est forma, vel circa aliquid constans
figura. Sciendum, quod forma potest sumi dupliciter. Uno modo ut
est actus quidam, et sic est de transcendentibus, quia in pluribus
praedicamentis invenitur; ideo etiam forma est de transcendentibus,
quia invenitur in praedicamento substantiae, quantitatis et qualitatis
et hujusmodi. Et isto modo non sumitur forma hic. Ad videndum quid
importatur hic per formam, primo videamus de figura, quae est nobis
magis nota. Unde sciendum, quod, ut supra dictum est, proprium
totius praedicamenti quantitatis est secundum eam aequale vel inaequale
dici: unde ipsa primo vel secundario omnis res quanta est. Ratio
est, quia illud dicitur esse proprium alicujus, quod immediate
causatur a principiis suae essentiae. Sed positis duabus quantitatibus
ejusdem speciei, statim sequitur quod sunt aequales vel inaequales,
hoc statim sequitur tamquam immediate causatum ex principiis
essentialibus quantitatis. Ergo aequale et inaequale quantumcumque
sint in genere relationis, tamen sunt proprium quantitatis. Sic ergo
se habet figura respectu quantitatis continuae habentis positionem,
cujusmodi sunt linea, superficies et corpus et locus. Nam ad lineam
sequitur rectum vel curvum. Ad superficiem sequitur triangulare et
quadrangulare et hujusmodi: ad corpus sequitur pyramidale, cubicum et
hujusmodi: ad locum materialiter sumptum sequitur variatio figurae
secundum variationem contenti. Omnia autem praedicta figurae sunt,
quae sunt in quarta specie qualitatis: non enim figura est quantitas,
sed qualitas immediate causata a praedictis speciebus quantitatis. Et
inde est quod figura magis ducit nos in cognitionem substantiae tam
individualis quam specificae, quam aliquod aliud accidens, quantitas
autem licet sit fundamentum aliorum accidentium, tamen sequitur
materiam. Et quia materia de se non est causa cognitionis, sed sola
forma; ideo quantitas non bene ducit nos in cognitionem substantiae in
qua est. Sed quia figura est tamquam quid formale, et forma absolute
se habet immediate ad quantitatem, a qua non potest absolvi quantitas,
ut dictum est; quod non est sic de aliis speciebus quantitatis; ideo
figura perfectius ducit in cognitionem substantiae: ut clare patet de
figuris animalium vel hominum sculptis. Et sic patet de figura.
Forma autem, ut hic sumitur, differt a figura, licet ad idem genus
reducantur: figura enim, ut dictum est, sequitur quantitatem
continuam habentem positionem; forma vero sequitur animam habentem
aliqua sacramenta: character enim impressus est in essentia animae ex
receptione aliquorum sacramentorum, quod est signum distinctionum inter
habentes illud sacramentum et non habentes; sic forma quae est in
quarta specie qualitatis, non posset dici figura, quia ibi non est
quantitas continua: licet aliqui dicant, quod omnis figura etiam forma
dici possit, et quod sint sicut synonyma.
|
|