|
Quale autem sumitur a qualitate. Ad quod intelligendum sciendum est,
quod omnium praedicamentorum duplex est modus intelligendi vel
significandi: scilicet abstractus et concretus. Omne enim quod
intelligimus vel cognoscimus ut quo est, est habitum: vel ut quod
est, est habens: humanitas enim intelligitur ut quo est aliquid;
humanitate enim homo est homo: similiter se habet de albedine:
albedine enim aliquid est album. Homo vero et album intelligitur ut
quod est, et ut habens humanitatem, et ut habens albedinem.
Describitur autem quale sic. Quale est, quod secundum qualitatem
denominatur. Secundum enim logicum, album denominatur ab albedine,
et non e converso: nam vere denominativa tria debent habere. Primo
quod conveniant in voce cum eo a quo denominantur, scilicet in
principio. Secundo quod differant in fine. Tertio quod idem
significent; unum tamen ut quod aliquid est, et alterum, ut quod
est, et ut habens; sicut se habet de albedine et albo. Conveniunt
enim albedo et album in principio quantum ad vocem, et differunt in
fine vocis, et significant idem, licet diversis modis. Sciendum quod
quaedam sunt qualia, quae omnia ista tria perfecte habent, ut album:
quaedam vero sunt qualia, quae differunt ab his a quibus denominantur,
in significatione, sicut cursor et pugillator, prout sunt in secunda
specie qualitatis: cursor enim et pugillator denominantur ab arte
currendi et pugillandi, et non a potentia, quia non est nomen
impositum tali potentiae. Vel dicuntur denominative a cursu et pugna,
quae non sunt in secunda specie qualitatis, et ideo non conveniunt in
significatione in significatione cum his a quibus denominantur. Aliqua
vero qualia dicuntur denominativa, quae cum his a quibus denominantur,
nullo modo conveniunt, nec in voce, nec in principio, nec in fine,
nec in significatione, ut a virtute dicitur studiosus. Et sic
praedicti duo ultimi modi qualis, diminute dicuntur, quia non dicuntur
perfecte denominative. Et sic patet de qualitate.
|
|