Caput 7

Inest autem qualitati contrarietas, licet non omni. Quod qualiter intelligatur dictum est in praedicamento substantiae. Dicit autem philosophus, quod dubitatur utrum qualitas suscipiat magis et minus, non autem dubitatur de quali: nam dubitatur utrum justitia sit magis vel minus, non autem utrum justus, quia dicitur justior, seu magis justus: quod qualiter intelligatur, ibidem dictum est. Proprium vero qualitatis est secundum eam simile vel dissimile dici, quod in praedicamento quantitatis declaratum est. Et sic patet de praedicamento qualitatis.