|
Passio est effectus illatioque actionis. Notandum quod actio et
passio sunt una res et eadem, scilicet forma quae est in fluxu vel
fieri. Unde non videtur quod passio sit effectus actionis. Si enim
considerantur in quantum sunt una forma, tunc, cum idem non possit
esse causa et effectus sui ipsius, passio non erit effectus actionis;
si vero considerentur in quantum sunt duo, quia actio denominat agens,
et passio patiens; nec adhuc sequitur, quod passio sit effectus ipsius
agentis. Non ergo passio est effectus ipsius actionis. Sciendum quod
aliquid potest dici effectus alicujus dupliciter. Uno modo proprie,
prout scilicet causatur vel causatum est ab eo; et isto modo passio non
est effectus actionis. Alio modo quia quando utrumque fit, ita fiunt
simul, quod unum necessaria connexione intelligitur esse post aliud.
Unde primum dicitur esse quodam modo causa efficiens respectu secundi.
Quemadmodum in tractatu de proprio dictum est de clavo et ligno cui
infigitur, qualiter se habeant ad motum, sic suo modo se habet de
passione respectu actionis: nam actio et passio sunt ab ipso agente
ordine quodam necessario. Prius enim intelligitur agens agere, quam
aliquid a se pati; et sic passio dicitur effectus actionis.
|
|