|
Dubium autem oritur contra ea quae dicta sunt, videlicet quod ista sex
principia denominant substantiam extrinsece. Dictum est enim, quod
actio quae subjective est in patiente, denominat agens. Hoc enim non
videtur esse verum de passione: nam ipsa denominat passum in quo est
formaliter et subjective. Dicendum, quod forma in fluxu, quae est
ipse motus, secundum se accepta, est in praedicamento absoluto: puta
calor qui causatur in aqua prout est in fluxu, est in praedicamento
qualitatis, quia motus est in praedicamento termini ad quem est; prout
autem est in fluxu, dicitur motus; prout vero habens talem calorem,
scilicet aqua quae calefit, transmutatur ab igne calefaciente, talis
denominatio pertinet ad passionem prout est praedicamentum: non enim
aqua dicitur calefieri quia in ea est calor, sed quia talis calor est a
calefaciente: unde si non esset calefaciens, quantumcumque calor esset
in aqua, non propter hoc diceretur calefieri vel pati; sed dicitur
calefieri et pati in quantum talis calor est a calefaciente. Talis
ergo denominatio vel respectus passi est formaliter ab extrinseco, ex
quo importat agens, quod est extrinsecum. Sic ergo passio extrinsece
denominat subjectum, vel dicit respectum ab extrinseco. Recipit autem
passio magis vel minus et contrarietatem eodem modo quo dictum est de
actione: quod intelligitur sicut supra de actione expositum est. Et
sic patet de praedicamento passionis et cetera.
|
|