Caput 13

Sciendum quod aliqui dicunt, quod quando non est respectus temporis mensurantis ad rem temporales, sed e converso est respectus rei mensuratae ad ipsum tempus. Hoc non reputo verum: quia secundum istos, quando non esset denominatio extrinseca, sed intrinseca: et sic non esset unum de sex principiis quae extrinsece denominant, ut supradictum est. Et sequeretur juxta secundam opinionem, quod quando esset relatio, quia esset respectus ab intrinseco, quod falsum est. Sciendum, quod successio primi motus quae tempus dicitur, potest esse mensura partium motus primi mobilis; et isto modo est mensura intrinseca, et ex tali mensura fit denominatio quae pertinet ad praedicamentum quando: sicut dicimus quod haec circulatio est hodierna vel fuit hesterna. Et isto modo, in quo est tempus, in eo etiam quando: quia in motu primi mobilis est tempus subjective. Et ideo talis denominatio est in partibus ejus quae denominantur a partibus motus, ut dictum est. Vel juxta primam opinionem in primo motu est tempus, quod est fundamentum respectus qui est quando. Etiam in eo est terminus ipsius respectus, partes scilicet motus mensuratae quae sunt terminus talis respectus; et hoc est quod dicit auctor sex principiorum, quod in quo est tempus, in eo est etiam quando. Alio modo tempus potest esse mensura aliorum motuum extrinseca, ex quo tunc fit denominatio quae pertinet ad praedicamentum quando, sic dicimus, haec ambulatio fuit hesterna: et sic quando non est in eo in quo est tempus, quia tempus est subjective in motu primi mobilis, et denominatio facta ab eo est in ambulatione. Vel juxta secundam opinionem, quando est respectus fundatus in tempore, cujus tamen terminus est ambulatio: et sic aliquo modo non est in eo in quo est tempus et cetera.