|
Non suscipit autem quando magis vel minus, nec etiam ipsi quando est
aliquid contrarium. Nam hoc praedicamentum sumitur a forma absoluta
denominante, vel est respectus talis formae. Et quia tempus a quo
sumitur quando non suscipit magis vel minus, nec habet contrarium;
igitur nec quando ista suscipiet. Est autem proprium quando esse in
omni eo quod incipit esse. Notandum, quod res quadrupliciter incipit
esse. Quaedam enim incipit per motum solum, ut calor in aqua quae
calefit, incipit esse per motum calefactionis: immo motus ponitur in
genere talium: alteratio enim est in genere qualitatis, in qua
alteratio invenitur. Quaedam vero incipit esse per mutationem
sequentem motum necessario; sicut forma substantialis inducitur in
materiam per generationem sequentem alterationem, cujus ipsa est
terminus saltem extrinsecus. Quaedam autem incipit esse per mutationem
sequentem motum, sed non ex necessitate; sicut illuminatio nostri
hemisphaerii de mane, quam illuminationem praecedit motus localis
solis, per quem, nobis praesens fit. Talem autem mutationem non ex
necessitate praecedit motus: quia in primo instanti quando creatus est
sol, nullo praecedente motu solis fuit aer illuminatus a sole.
Quaedam autem incipit esse per simplicem emanationem, et non per motum
nec per mutationem, sicut illa quae creantur. Sciendum est autem,
quod tempus, sive sit continuum sive discretum, et aevum sunt quaedam
mensurae, secundum quas actus quidam nati sunt mensurari, quia
scilicet habent durare tantum vel tantum. Quidam autem actus est in
quo uno numero existente est successio, et ejus duratio consistit in
accipiendo partem post partem: sicut sunt ea de quibus dictum est quod
incipiunt esse solum per motum. Et tales actus quando fiunt, sive
quando facti sunt, cum scilicet sunt in quiete, mensurantur tempore
continuo. Eorum enim fieri est motus, et factum esse est quies.
Motus autem et quies mensurantur tempore continuo. In omni autem tali
actu est quando, sicut in tempore, ut dictum est. Et hoc est
proprium quando, esse in omni tali actu qui sic incipit esse: talis
enim actus quia proprie tempore mensuratur, proprie etiam sumitur
denominatio a tempore, ut dicatur de ambulatione hodierna vel
hesterna; et hoc est quando, ut dictum est. Vel juxta secundam
opinionem, tempus ut mensurans proprie habet respectum ad actus tales,
et hic respectus est quando. Proprium ergo quando est esse in omni
tali actu qui sic incipit esse ut in termino, ut dictum est. Aliquis
vero actus est, cujus duratio non consistit in accipiendo successive
partem post partem; sed consistit in hoc, quod idem indivisibile
manens stat. Et iste actus est duplex. Quidam enim est actus
indivisibilis, in quo nulla est successio, tamen natus est ei alius
actus succedere, et ipse natus est succedere alteri, sicut formae
substantiales corruptibiles, cogitationes et volitiones successivae
Angelorum: horum enim actuum unusquisque est indivisibilis, et unus
succedit alteri. Una namque forma succedit alteri in materia prima:
et tamen esse talis formae in indivisibili est: et sic est de dictis
cogitationibus et volitionibus Angelorum. Unde tales actus
mensurantur tempore discreto; unusquisque enim talium actuum mensuratur
nunc temporis discreti; et successio quae est inter tales actus
mensuratur tempore discreto. Tempus autem discretum, est in illo
genere quantitatis discretae, in quo ponitur oratio: non enim oratio
ibi ponitur pro sono, cum sonus sit qualitas: nec pro numero
syllabarum, quia sic non esset alia species a numero: nec pro pluribus
temporibus continuis syllabarum, quia sic non esset alia species a
tempore continuo. Plures enim partes temporis non faciunt aliam
speciem a tempore, ut supra dictum est. Sed ponitur pro mensura
prolationis illius soni: ibi non solum est dare plura, sed est dare
plus durare, secundum quod talia plura indivisibilia plus durant quam
unum: ideo oportet ibi ponere aliquem numerum pertinentem ad mensuram
alicujus durationis: hoc autem est discretum. In talibus, quae sic
incipiunt esse et quae sic habent esse, non est quando, secundum quod
hic sumitur quando, prout relinquitur ex adjacentia temporis continui;
et si in eis esset quando ex adjacentia ipsius nunc temporis discreti,
esset alterius rationis quam quando de quo nunc agitur. Alius vero
actus indivisibilis est qui non est aptus natus succedere alteri, nec
alius sibi; sicut est actus essendi Angelorum, et animae rationalis,
et corporum caelestium, et intellectio Angeli, qua videlicet
intelligit se, quae non est successiva, et beata visio Angelorum et
animarum: et tales actus mensurantur aevo, quod est totum simul.
Unde, licet talis actus incoeperit esse per simplicem emanationem,
tamen in eis non est quando; non enim habent mensurari tempore.
Possumus autem dicere, quod in omnibus dictis actibus sit quando per
quamdam coexistentiam quam habet tempus continuum cum durationibus
eorum: dicimus enim, quando fuit Angelus? Et respondetur, heri vel
hodie. Non tamen quod Angelus quantum ad suum esse mensuretur die
hesterno vel hodierno: sed quia dies hesterna vel hodierna simul fuit
cum dicta duratione Angeli, scilicet cum suo aevo, vel aevum suum
simul coexistit tempori hesterno vel hodierno, et sic de aliis. Et
patet de quando.
|
|