|
Ubi est circumscriptio corporis a loci circumscriptione proveniens.
Ad intelligendam praedictam descriptionem, et quid est ubi,
sciendum, quod locus est superficies corporis continentis immobilis.
Dupliciter autem potest aliquid esse in loco: scilicet definitive et
descriptive. Definitive sunt in loco ea quae licet quanta non sint,
nec per se nec per accidens, tamen non sunt ubique; sed ita sunt in
una parte mundi quod non sunt in alia, sicut sunt Angeli et animae
separatae; unde dicuntur esse in loco definitive, idest
determinative, quia ita determinate sunt in una parte mundi, quod tunc
non sunt in alia. Et de talibus non potest proprie dici esse in ubi:
nam ea quae sunt in ubi, continentur in loco. Sed hujusmodi magis
continent locum quam contineantur a loco; non ergo proprie sunt in
ubi. Circumscriptive vero dicuntur esse in loco omnia quanta.
Dimittamus modo de ultima sphaera qualiter sit in loco. Unde
quantitas quae formaliter facit subjectam materiam quantam, efficienter
facit eam esse in loco: unde corpus locatum per suam superficiem tangit
superficiem corporis locantis: et sicut est signata superficies
corporis locati, ita et superficies locantis. Superficies autem
corporis locantis potest dupliciter considerari. Uno modo ut est in
corpore locante et denominat illud; et sic est quantitas. Alio modo
ut denominat corpus locatum; et sic facit praedicamentum ubi, quod
nihil aliud est secundum rem, quam locus, ut denominat locatum
denominatione extrinseca, sicut dicitur civis a civitate, et
Pragensis a Praga. Vel juxta secundam opinionem, praedicamentum ubi
est respectus circumscribentis locatum. Ex praedictis patet, quod
motus localis non est in loco in quantum hujusmodi, sed est in
praedicamento ubi: motus autem subjective est in eo quod movetur, seu
in mobili. Dicitur autem motus esse in genere formae quae acquiritur
per motum, quae est terminus motus. Non autem movetur locus, cum sit
terminus continentis immobilis, movetur autem locatum. Locus autem,
in quantum hujusmodi, non est forma quae acquiritur in locato, sed est
forma locantis. Nihil ergo acquiritur in re mobili nisi ubi, quod est
respectus loci ad locatum, ut circumscribit illud. Vel est
denominatio supponens praedictum respectum, juxta primam opinionem.
Hic autem respectus terminative est in ipso locato, et secundum
extensionem loci cujus est talis respectus ut fundamentum, acquiritur
in re quae movetur ad aliud et aliud ubi, usque ad terminum motus. Ex
his patet, quod in aliis speciebus motus in ipso mobili acquiritur
forma intrinseca. Nam in alteratione quae fit de frigore ad calorem,
acquiritur calor qui est forma intrinseca inhaerens ipsi calefacto: et
in augmento et decremento acquiritur certa quantitas, quae etiam est
forma inhaerens intrinsece. Sed in motu locali acquiritur ubi, quod
denominat extrinsece. Vel juxta secundam opinionem est respectus
extrinsecus fundatus in locante, et terminatus in locato, ut dictum
est. Patet ergo descriptio ipsius ubi: scilicet, quod est
circumscriptio corporis, idest denominatio corporis locati
circumscripti proveniens a circumscriptione loci, idest ab ipso loco
circumscribente. Vel juxta secundam opinionem, est circumscriptio
corporis locati, idest respectus terminatus in corpore circumscripto,
proveniens a circumscriptione loci, idest fundatus in loco prout
circumscribit locatum.
|
|