|
Positio est ordo seu ordinatio partium in loco. Ad intelligendum
autem praedictam descriptionem, sciendum est, quod pars multipliciter
dicitur, sicut et totum. Est enim triplex totum: scilicet
universale, potentiale et integrale. Et si aliud totum dicatur, ut
totum in quantitate, totum in tempore, totum in loco, ad ista tria
reducuntur. Dicitur autem totum universale genus, cujus partes
subjectivae sunt species. Totum vero potentiale dicitur aliquid in quo
sunt potentiae, quae nec partes integrales dici possunt, nec partes
subjectivae: sicut anima respectu suarum potentiarum est totum
potentiale, et quaelibet ejus potentia dicitur vis potentialis. Totum
vero integrale est duplex. Unum est, quod constituitur ex partibus
integrantibus essentiam rei compositae: quarum partium unaquaeque per
se accepta non est nata esse naturaliter sine alia, sicut sunt forma et
materia. Aliud vero totum integrale est, cujus partes sunt natae
divisae a toto quaelibet per se esse; sicut diviso ligno toto in duo
ligna, unaquaeque partium potest per se esse: et haec est passio
quanti, in eo quod quantum est, ut dicitur quinto metaphysicae. Et
quia tales partes sicut sunt divisibiles, ita per intellectum signari
possunt, quamvis non sint divisae; et quia in se consideratae inter se
habent aliquem ordinem in toto (quia una consideratur proprie esse
centrum totius: et alia post aliam, et sic de aliis): talis ordo
dicitur potentia quae est differentia quantitatis, ut supra dictum
est. Nec tamen est credendum, quod talis ordo qui dicitur potentia,
sit relatio; quia differentia quantitatis non potest esse in alio
praedicamento a quantitate. Sed potest esse relatio secundum dici;
sicut dicimus, quod scientia est relatio vel relatum secundum dici:
est enim scientia in prima specie qualitatis per prius, secundario
autem dicit quemdam respectum ad scibile. Alio modo possunt
considerari praedictae partes integrales, ut comparantur ad locum;
prout scilicet, cuilibet parti sic ordinatae in toto correspondet pars
loci; et talis ordo seu ordinatio partium in loco dicitur positio,
quae est praedicamentum situs. Notandum, quod manente eodem toto
locato et eodem toto loco, possunt partes diversae locati diversis
partibus loci applicari; et ideo est aliqua diversitas inter
comparationem totius locati ad totum locum, et inter comparationem
partium ad partes: et sic potentia quae dicit ordinem partium locati ad
diversas partes loci, est aliud praedicamentum quam praedicamentum
ubi, quod dicit circumscriptionem locati a loco. Notandum quod
superficies corporis continentis quae locus dicitur, et superficies
corporis contenti, sunt simul; et secundum quod est figura corporis
contenti, sic est figura loci, seu superficiei continentis. Et ideo
secundum situationem partium et ejus diversitatem in corpore locato,
necesse est locum diversam habitudinem habere ad locatum. Unde a
praedicto loco sic diversimode locante partes locati denominant ipsum
locatum ratione suarum partium. Dicitur praedicamentum situs seu
positionis, sicut dicitur homo sedens, quia partes loci sic
circumscribunt partes locati. Vel juxta secundam opinionem, respectus
fundatus in loco ratione suarum partium, et terminatus in locato
ratione suarum partium, est positio seu situs. Patet ergo quid est
situs seu positio.
|
|