|
Sciendum est, quod quidam dicunt quod situs seu positio non est
denominatio sive respectus sumptus a partibus loci ratione partium
locati, sed potius est respectus sumptus a partibus locati ad partes
loci. Et si objiciatur eis, quod si hoc esset, sequeretur quod talis
denominatio non esset ab extrinseco, quia respectus fundatus in
partibus locati juxta secundam opinionem; ad quam sequitur talis
denominatio, juxta primam opinionem, quae est praedicamentum situs,
non est extra totum locatum; unde sequitur quod situs esset relatio:
ad hoc respondent, quod de situ accidit sicut de passione supradictum
est; quae, licet sit subjective in passo, tamen ab ea denominatur
patiens denominatione extrinseca, quia non denominat illud nisi ratione
agentis quod est extra. Et sic dicunt quod partes locati sic ordinatae
non denominant totum in praedicamento isto, nisi ratione partium loci
ad quas habent respectum. Et quia, ut supra dictum est, ista
praedicamenta non fecit Aristoteles; et ille qui fecit, non fuit
tantae auctoritatis nec habuit aliquem expositorem alicujus
auctoritatis, ideo de eis quilibet modernorum dicit sicut sibi
videtur. Utraque tamen opinio posset salvari: sed prima magis stat ad
salvandum quod hoc praedicamentum dicat formam extrinsecus advenientem.
Secunda vero videtur magis stare cum significato dictionum quae
important positionem: nam sessio et cubatio magis videntur dicere
dispositionem partium locati per respectum ad partes loci, quam e
converso. Et similiter se habet de aspero et leni: asperum enim est
cujus partes non porriguntur aequaliter; lene vero cujus partes
aequaliter porriguntur. Quae autem istarum opinionum sit probabilior,
legentis judicio relinquo et cetera.
|
|