|
Situs autem seu positio non recipit magis nec minus, sive sit
respectus partium loci ad partes locati, sive e converso: quia nec
partes loci nec partes corporis locati suscipiunt magis vel minus, ideo
nec situs suscipit magis vel minus: similiter nec recipit
contrarietatem, ut ex supradictis potest patere. Est autem proprium
situs proxime assistere substantiae materiali. Ad quod intelligendum,
sciendum est, quod assistere, ut hic sumitur, est esse respectivum.
Notandum, quod quantitas afficit rem materialem prius quam aliquod
accidens: unde primam materiam prius natura informat forma
substantialis quae dat sibi esse: ad quam informationem prius natura
sequitur quantitas quam aliquod aliud accidens. Ut autem supradictum
est, propria passio quantitatis est, quod sit divisibilis in partes
integrales. Et ideo 5 Metaphy., a philosopho sic describitur.
Quantum est, quod est divisibile in semper divisibilia. Ad quas
partes integrales terminatur situs, qui est respectus quidam, licet
fundetur in loco. Vel secundum alios, fundatur in partibus quantis,
et terminatur ad partes loci, ad quem respectum sequitur denominatio
quae facit praedicamentum situs, juxta primam opinionem. Proximus
ergo respectus substantiae materialis sive terminative sive
fundamentaliter est situs sive positio et cetera.
|
|