|
Definitur secundo ad aliquid sic. Ad aliquid sunt, quibus hoc ipsum
est esse, ad aliud quodammodo se habere. Haec definitio convenit
solum relativis secundum esse, et realibus; eorum namque esse est ad
aliud se habere. Notandum, quod ad constitutionem relationis duo
requiruntur: unum ut fundamentum, aliud ut terminus: sine quibus
relatio non solum non posset esse, sed etiam non posset intelligi.
Verbi gratia, similitudo requirit duo alba realia, quorum unum est
fundamentum, alterum terminus: similitudo enim Socratis albi ad
Platonem album, in albedine Socratis est ut in fundamento, in
albedine vero Platonis est ut in termino. E converso se habet de
similitudine Platonis ad Socratem: semper enim in duobus similibus
sunt duae similitudines: una unius ut fundamentum, et alterius ut
terminus; et alia est e converso. Cum autem dico, quod similitudo
Socratis habet albedinem ejus ut fundamentum, non est intelligendum
quod similitudo Socratis sit aliqua res in Socrate alia ab ipsa
albedine; sed solum est ipsa albedo, ut se habet ad albedinem
Platonis ut ad terminum. Si enim similitudo adderet supra albedinem
Socratis aliquam rem, nullo modo posset aliquis alicui fieri similis
sine sui mutatione. Fit autem homo similis alicui sine sui mutatione,
ut patet: nam si quis in India fieret modo albus, fieret similis
mihi, et ego sibi, nulla in me facta mutatione: similitudo enim in me
nullam rem addit supra albedinem, quae realiter sit in me, ut patet.
|
|