|
Habitus est corporum et eorum quae circa corpus sunt adjacentia. Ad
intelligendum autem praedictam descriptionem, sciendum, quod habere
aliquid dicit quemdam respectum. Quaedam enim dicuntur habere aliquas
res, sed inter habentem et res habitas est solus respectus rationis:
ut cum aliquid dicitur habere substantiam, vel partes substantiae,
sicut pedem vel manum; vel habere quantitatem vel qualitatem: et tamen
inter habens et res habitas nullus est respectus realis, sed solum
rationis: unde hoc habere pertinet ad praedicamenta absoluta. Quaedam
vero dicuntur habere aliquas res, ita quod inter habentem et res
habitas est respectus realis et conversivus: sicut pater dicitur habere
filium, et filius patrem, et dominus servum vel possessionem et servus
vel possessio dominum. Patris autem ad filium et filii ad patrem est
respectus realis: et similiter est de domino et servo: et istud habere
pertinet ad praedicamentum relationis. Quaedam autem dicuntur habere
aliquas res, et inter habentia et res habitas est respectus realis sed
non conversivus, sed est respectus habentis ad rem habitam: et isto
modo tempus dicitur habere temporalia, et locus locatum, et partes
loci partes locati, et continens contentum: et istud habere pertinet
ad praedicamenta quando et ubi et situs: nam continens ita dicitur
habere contentum, quod reducitur ad praedicamentum ubi, sicut tempus
temporale, quod reducitur ad praedicamentum quando, et situs situatum
quod pertinet ad praedicamentum situs: nam vas est locus mobilis, et
locus est vas immobile, ut dicitur 4 Physic. Quaedam autem dicuntur
habere aliquas res, et inter habentia et res habitas est respectus
realis non conversivus; ita videlicet, quod respectus talis est rei
habitae ad ipsum, quod habeat eam, sicut homo dicitur habere tunicam
et respectus est tunicae ad ipsum hominem habentem, et non e
contrario: et hoc habere pertinet ad istud praedicamentum, scilicet
habitus. Notandum, quod ut philosophus dicit 15 de Animalib.,
natura providit aliis animalibus de vestimentis et de armis. Unde
quaedam pro vestimento habent pilos, quaedam vero corium grossum vel
corticem, vel aliquid hujusmodi: similiter etiam aliquibus pro armis
dentes dedit, aliis cornua, aliis vero ungues, et hujusmodi: homini
autem nihil horum dedit, sed dedit ei intellectum et manus, ut per eas
posset sibi providere, et de rebus exterioribus faceret sibi vestimenta
et arma. Unde in aliis animalibus tam vestimenta quam etiam arma sunt
partes substantiales eorum; et inter habentia et habita non est aliquis
respectus realis, sed solum rationis, ut dictum est: unde denominatio
quae fit in eis vel a vestimentis vel ab armis eorum naturalibus non
pertinet ad hoc praedicamentum. Sed inter vestimenta et arma nostra et
nos est respectus realis. Et ideo vestimenta et arma prout denominant
nos habentes ea, sunt praedicamentum habitus. Vel juxta secundam
opinionem, respectus eorum ad nos est praedicamentum habitus. Unde
hoc praedicamentum solum convenit hominibus. Verum est autem, quod
etiam quaedam animalia vestimus et armamus vestimentis et armis
exterioribus; vestimus enim simias et phaleramus equos; et isto modo
hoc praedicamentum potest ad ea pertinere. Et sic patet et cetera.
|
|