|
Recipit autem habitus magis et minus, licet non omnis. Qualiter
autem habitus recipit magis et minus, videtur esse dubium. Si enim
respectus in tantum recipiunt magis et minus, in quantum fundamenta
recipiunt intensionem et remissionem; et secundum istos respectus
denominantur termini respectus magis vel minus: sicut dicitur magis vel
minus calefaciens a majori vel minori calore quem efficit: sed cum
fundamentum habitus sit substantia, ut dictum est, quae non suscipit
magis vel minus; ergo nec habitus suscipit magis vel minus. Ad quod
intelligendum sciendum est, quod ut dictum est, ista sex praedicamenta
nihil aliud dicunt nisi absolutum, ut denominat aliquid extrinsecum;
quae denominatio sequitur aliquem respectum realem qui est inter
denominans et denominatum, qui tamen respectus est in genere
relationis. Vel juxta secundam opinionem, dicunt praedictum
respectum: et talis respectus est communis dictis sex principiis.
Unde tale denominatum dicitur magis vel minus ab intensione vel
remissione illius absoluti denominantis, ut dictum est. Aliquando
vero denominatur magis vel minus, non ab intensione vel remissione
denominantis; sed si plura fuerunt denominativa ejusdem rationis a
quibus denominatum secundum unumquodque quod est, eo denominatur;
sicut dicimus, quod ignis calefaciens tria ligna magis calefacit, quam
si calefaceret duo eodem gradu caloris. Constat enim quod omnes istae
tres calefactiones sunt ejusdem rationis, quibus respondet ignis
secundum unam potentiam calefactivam: et isto modo calefaciens potest
dici magis vel minus, licet in calefactionibus vel in quibuscumque
actionibus non sit consuetum dicere isto modo magis vel minus. Et
simile est si sumatur habitus juxta secundam opinionem: quia si plures
respectus unius rationis, quibus unus respondet terminus, denominant
terminum magis, pauciores vero minus; habitus primo modo non suscipit
magis vel minus. Ab uno enim vestimento vel calceamento, scilicet uno
numero, numquam aliquis dicetur magis vel minus vestitus vel
calceatus. Et sic intelligitur, quod non omnis habitus suscipit magis
vel minus; quia nec vestimentum nec calceamentum suscipit intensionem
vel remissionem. Secundo vero modo habitus suscipit magis vel minus;
quia unus et idem homo a pluribus vestimentis potest denominari magis
vestitus, et a paucioribus minus vestitus; et sic de aliis. Hoc
autem non convenit praedicamento quando, cum tempus denominans sit unum
omnium temporalium: nec etiam convenit praedicamento ubi, cum unius
corporis unus tantum sit locus: nec praedicamento situs, cum cuilibet
uni parti locati una respondeat pars loci. Potest autem convenire iste
modus dicendi magis vel minus alicui relativo, et alicui agenti vel
patienti. Et sic patet qualiter habitus suscipit magis vel minus, et
qualiter non. Vel dicendum, quod respectus habitus non immediate
fundatur in substantia, ut supra dictum est, nisi mediante aliqua
qualitate, puta duritie vel mollitie et hujusmodi, quae qualitates
sunt fundamentum talis respectus: cum autem dictae qualitates
suscipiant magis et minus, ergo et habitus. Non tamen recipit habitus
contrarietatem. Ut enim supra dictum est, ex receptione magis et
minus datur contrarietas, quando magis et minus est secundum gradum
intensionis et remissionis in speciebus unius generis, ut patet de albo
et nigro. Talis autem intensio non est in habitu, ut dictum est.
Ergo in habitu non est contrarietas.
|
|