|
Est autem sciendum, quod proprium habitus est existere tam in corpore
quam in his quae circa corpus sunt, in pluribus secundum divisionem
partium. Hoc autem qualiter intelligatur dictum est. Denominatur
enim aliquid ab habitu secundum quod habitus adjacet alicui parti
integrali signatae; sicut dicitur homo calceatus a pedibus et galeatus
a capite, et sic de aliis. Hoc autem nulli aliorum praedicatorum
convenit: licet enim in praedicamento situs fiat denominatio totius
ratione partium quibus adjacent partes loci, non tamen ratione alicujus
partis signatae, sed ratione omnium, quibus adjacent partes loci
aliquando uno modo, et aliquando alio. Sed in praedicamento habitus
fit denominatio totius ab una parte signata, cui adjacet singularis
habitus. Et quia sicut consideratur in hoc praedicamento corpus habens
habitum quantum ad suas partes organicas signatas, sic habitus partium
signatarum sunt diversi et divisi: nam in habitu unius hominis divisa
est pars vestimenti a calceamento, et sic de singulis; ideo dicitur
esse proprium habitus existere secundum divisionem partium corporis,
scilicet habentis, et secundum divisionem eorum quae sunt circa corpus
secundum divisionem habitus. Et sic patet de praedicamento habitus,
et de omnibus praedicamentis hoc modo. Notandum, quod praedicamenta
pertinent ad primam operationem intellectus, in qua nulla fit
compositio per esse. Quae autem pertinent ad talem primam
operationem, possunt dupliciter considerari. Uno modo, quantum ad
res intellectas; et sic de eis jam dictum est: omnia enim quae sic
pertinent ad talem primam operationem, per decem praedicamenta
significantur, ut ex dictis patet. Alio modo possunt considerari
quantum ad modum significandi, in quantum scilicet significantur per
nomina et per verba, et per alias partes orationis: et de his dicetur
immediate. Propterea logica non solum est scientia rationalis, ut
puta de syllogismo qui pertinet ad discursum rationis, sed est etiam
scientia sermocinalis: tractat enim de syllogismo et partibus ejus
quantum ad modum significandi, ponendo quid est nomen, et quid est
verbum, et ponendo signa universalia et particularia, quae omnia ad
modum significandi pertinent, de quibus omnibus infra dicetur.
|
|