|
Sed hic oritur dubium. Cum enim decem praedicamenta sint decem genera
rerum inter se realiter differentia: si relatio nullam rem addit supra
fundamentum, ergo non erit alia res a fundamento, et sic non erit in
alio genere similitudo quam albedo: quod omnino falsum est.
Dicendum, quod divisio entis in decem praedicamenta est divisio in
decem diversa secundum rem, vel quantum ad hoc quod dicant diversas res
intrinsece et realiter, sicut substantia, quantitas et qualitas, quae
comparata ad invicem, sunt diversae res: vel in quantum dicunt
diversas res extrinsece, quia unum importat aliquam rem diversam, quam
non importat reliquum; et sic relatio differt a suo fundamento, quia
importat oppositum relativi: sicut enim dicimus quod totum differt a
sua parte, non sicut res a re, sed sicut illud quod importat plus quam
pars (homo enim differt ab anima, quia importat materiam, quam non
importat anima): sic relatio differt a suo fundamento, quia relatio
dicit rem fundamenti, et oppositum terminum quem non dicit
fundamentum. Ex his patet secunda definitio relativorum. Si enim
verum esse relativorum in hoc consistit, scilicet quod importat aliquid
ut fundamentum, et aliquid ultra, scilicet terminum; esse ergo eorum
est ad aliud se habere.
|
|