|
Et quia entitas relativorum quasi tota est a fundamentis, ideo
videndum est in quibus possit relatio fundari. Notandum, quod ut
communiter dicitur, relativa fundantur in tribus: scilicet in actione
et passione, in mensura et mensurato, et in uno. Nihil tamen obstat
quin relatio non possit fundari immediate in substantia, cum materia
secundum suam essentiam non per aliquid sibi additum referatur ad
formam, et creatura similiter ad creatorem. Sed communiter relatio in
tribus praedictis fundatur. Fundamentum enim paternitatis est actio,
scilicet generatio qua quis genuit filium: et fundamentum filiationis
est passio, scilicet generatio passiva, qua quis genitus est: et
similiter se habet de domino et servo. Duplum vero et dimidium, et
triplum et subtriplum et hujusmodi fundantur in mensura et mensurato:
similiter et relatio quae est inter sensum et sensibile, et scientiam
et scibile, fundatur super mensura et mensurato: scibile enim ad
scientiam, et sensibile ad sensum, se habent ut mensura ad
mensuratum. In uno vero in substantia fundatur identitas: in uno in
quantitate aequalitas: in uno in qualitate, similitudo, ut supra
dictum est: unde secundum illa diversa fundamenta possunt sumi diversae
species relativorum. Possunt et assignari aliter eorum species:
scilicet superpositionem ut pater et dominus: sub positionem, ut
filius et servus: et aequiparantiam, ut aequalis et similis et
cetera.
|
|