|
Quae autem relativa suscipiunt magis et minus et contrarietatem et quae
non: sciendum quod cum relativa quorum fundamenta et termini suscipiunt
magis et minus et contrarietatem, ipsa etiam suscipiunt magis et minus
et contrarietatem: quorum vero fundamenta et termini non suscipiunt
magis et minus nec contrarietatem, nec et ipsa suscipiunt. Notandum
quod quaedam relativa quae fundantur in uno, quantumcumque non
suscipiant ipsorum fundamenta magis nec minus, ipsa tamen suscipiunt
magis vel minus, ut inaequalior, ut dictum est; et ita fundantur in
uno secundum speciem, et cum hoc addatur cum privatione majoris et
minoris. Et quia talis privatio non consistit in indivisibili, sed
potest intendi et remitti, inde est quod aequale suscipit magis et
minus, et sic de aliis. Dicuntur autem omnia relativa ad
convertentiam, ut pater filii pater, et filius patris filius: et hoc
convenit omnibus relativis. Nec oportet quod convertentia fiat semper
in omnibus casibus similibus: dicitur enim scientia scibilis scientia,
et scibile scientia scibile, et non dicitur scientiae. Ad hoc autem
quod talis convertentia fiat, oportet quod fiat ad aliud, et secundum
id nomen, secundum quod ad aliud dicitur: non enim dicitur secundum
convertentiam caput ad animal: si enim dicitur caput animalis caput,
non tamen potest dici animal capitis animal; quia non refertur caput ad
animal, secundum hoc nomen quod est animal, sed secundum aliud nomen,
scilicet capitatum: unde haec dicuntur ad convertentiam, caput
capitati caput, et capitatum capite capitatum. Et ideo si aliquando
tale nomen non invenitur, licet illud fingere; ut remus non dicitur
navis remus; sed fingamus nomen, et dicamus remus rei remitae remus;
et sic omnia relativa dicuntur ad convertentiam. Sunt autem omnia vera
relativa simul natura: si enim esse relativi est ad aliud se habere,
ut dictum est; posito uno relativo, statim ponitur suum correlativum;
et ideo posita se ponunt, et perempta se perimunt. Proprium autem
relativorum est, ut qui definite novit unum, definite noscat et
reliquum. Si enim definitio est oratio quid est esse rei significans;
ad esse autem unius relativi requiritur necessario correlativum; qui
ergo cognoscit esse unius relativi, oportet quod cognoscat esse sui
correlativi. Et sic patet de praedicamento ad aliquid et cetera.
|
|