|
Nunc dicendum est de aliis sex praedicamentis quae sex principia
dicuntur. Notandum, quod quia praedicamenta sunt ordinationes
praedicabilium, ut supra dictum est, ideo per praedicari seu
denominare cognoscuntur. Dupliciter autem potest aliquid de alio
praedicari denominative, sive illud denominare. Uno modo quod talis
praedicatio seu denominatio fiat ab aliquo quod sit intrinsecum ei de
quo fit talis praedicatio seu denominatio, quod videlicet ipsum
perficiat sive per identitatem sive per inhaerentiam. Et hoc adhuc
contingit dupliciter. Uno modo, quod talis denominatio fiat absolute
et in se; et sic denominant tria praedicamenta absoluta, scilicet
substantia, quantitas et qualitas: unde dicimus Socrates est
substantia per identitatem, vel est quantus et qualis per
inhaerentiam. Alio modo, quod talis denominatio sit ab intrinseco,
importando tamen aliquid extrinsecum ut terminum, ad quem se habet
illud quod denominatur; et isto modo denominat relatio, ut cum
dicimus, Socrates est aequalis vel similis Platoni. Secundo modo
fit denominatio ab extrinseco, scilicet ab eo quod non est in
denominato formali, sed est aliquod absolutum extrinsecum, a quo fit
talis denominatio: ut cum dicitur Socrates est agens, talis
denominatio est ab ipsa forma fluente quae in passo acquiritur. Calor
namque causatus in passo ad hoc quod denominet aliquid calidum, quae
denominatio est intrinseca, nihil aliud requirit ut sic denominetur per
ipsum, nisi subjectum in quo est. Sed ad hoc ut denominetur tale
aliquid, puta calefaciens, de necessitate requirit aliam rem a
subjecto, scilicet causam effectivam caloris, quia requirit passum in
quo est talis calefactio. Similiter est etiam de loco qui est
superficies quaedam; superficies enim ad hoc ut denominet illud cujus
est superficies, non requirit nisi subjectum in quo est, scilicet
corpus continens: sed ad hoc ut denominet aliquid sicut locus locatum,
requirit aliud a subjecto superficiei: et isto modo denominant illa sex
praedicamenta. Et talia sic denominantia denominatione extrinseca
important aliam realitatem quam rem denominatam, quam non important
alia praedicamenta quae intrinsece denominant, licet ipsae res a quibus
accipitur talis denominatio sint eaedem; et talis diversitas sufficit
ad distinguendum praedicamenta. Et isto modo ista sex praedicamenta a
primis quatuor distinguuntur, scilicet per res extrinsecas quas
denominant, quod non faciunt illa quatuor. Sciendum est autem, quod
denominatio ab extrinseco requirit aliquem per se respectum inter
extrinsecum denominans et denominatum ab eo; quia oportet quod per se
et ex conditione rerum talis modus denominandi consequatur res; et ideo
oportet quod illud a quo fit talis denominatio, sit fundamentum per se
alicujus habitudinis. Et quia habitudo rerum non est per se
fundamentum habitudinis, alioquin iretur in infinitum; ideo talis
denominatio non fit a respectu. Habere enim aliquid a se productum,
quod pertinet ad actionem, dicit quemdam respectum, et habere locum,
et sic de aliis. Ista tamen praedicamenta non dicunt hos respectus,
quia iste respectus pertinet ad genus relationis; sed praedicta
praedicamenta solum dicunt absolutum, ut denominans extrinsece:
calefactio enim quae est actio, dicit calorem qui est forma absoluta,
et denominat causam efficientem, scilicet calefacientem, et sic de
aliis. Alii vero aliter dicunt. Secundum enim eos, respectus est de
transcendentibus: et non omnis respectus est in genere relationis, sed
dicitur respectus de septem praedicamentis, scilicet de relatione, et
de sex principiis. Haec est autem differentia inter respectum qui est
in relativis, et in sex principiis: nam in relativis omnis respectus
coexigit in termino ad quem, alium respectum sibi correspondentem, et
dico in veris relativis: sed in sex principiis respectus non requirit
in termino ad quem aliquem respectum sibi correspondentem. Actio enim
prout est unum de sex principiis, dicit respectum in motu ad agens:
unde illud quod fit inter agens et patiens, scilicet motus, respectu
agentis dicitur actio; respectu vero patientis dicitur passio. Tamen
nec in agente nec in patiente est respectus ad motum praedictum, licet
sit respectus agentis ad patiens, et e converso; qui respectus non
sunt actio et passio, sed duae relationes, scilicet activi et
passivi. Similiter etiam quando dicit respectum temporis ad rem
temporalem, et sic de aliis, ut patet.
|
|