|
Actio est forma secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur. Ad
quod intelligendum sciendum, quod duplex est actio: una quae vocatur
actio immanens, ut calere; alia quae dicitur transiens, ut
calefacere. Actio immanens non est causa effectiva rei ut sit in
actu, sed est idem quod esse in actu: calere enim idem est quod esse
in actu caloris: et secundum talem actionem dicitur agere aliquid quod
est formaliter tale, sicut calor facit seu agit formaliter calidum
illud in quo est: calere enim comparatur ad calorem sicut actus
secundus ad primum. Notandum quod actus primus et secundus potest dici
tripliciter. Uno modo sic, quod actus primus sit forma aliqua, et
actus secundus sit actio transiens, differens realiter ab ea; sicut se
habet calor ignis, et ejus calefactio: et isto modo calere non est
actus secundus caloris. Secundo modo dicitur actus primus forma quae
subditur, et actus ei inhaerens dicitur actus secundus, ut sunt
superficies et calor; nec etiam isto modo calere est actus secundus
caloris. Tertio modo dicitur actus primus et secundus, secundum quod
unus et idem actus potest accipi ut consideratur in se, et prout
consideratur ut alicujus habentis ipsum actualiter: sicut consideratur
calor ut est quaedam forma in se: calere vero importat eamdem formam in
habitudine ad aliquod habens, quia calere est habere calorem vel esse
in actu caloris. Similiter intelligere et sentire sunt actiones
immanentes, quia dicunt actum intelligendi vel sentiendi esse actu in
intelligente vel sentiente. Haec autem actio immanens non est directe
in praedicamento actionis, ideo de ipsa satis dictum sit. Secunda
vero actio quae dicitur transiens, facit praedicamentum actionis.
Notandum, quod ut habetur 3 physicorum, actio et passio et motus
sunt una et eadem res; unde calefactio nihil aliud est quam calor ut
est in fluxu, prout scilicet est actus existentis in potentia, quod
idem est quod motus. Verbi gratia, dato quod aqua calefieret ab
igne, certum est quod in ea esset aliquis calor causatus a calore
ignis: qui calor quantum ad esse suum consideratus, est forma quae est
qualitas in tertia specie qualitatis; secundum autem quod est in
fluxu, scilicet quia magis et magis participatur in aqua, dicitur
motus; secundum autem quod denominat ignem calefacientem, dicitur
actio: nam ignis secundum eum dicitur calefaciens juxta primam
opinionem. Et secundum quod habet respectum ad ignem ut ad causam
efficientem, est actio juxta secundam opinionem, et dicitur calefactio
actio. Calefactio vero passio dicitur, ut denominat, vel importat
respectum ad aliquod recipiens in comparatione ad id a quo recipit:
unde ratio actionis prout est praedicamentum, consistit in hoc quod
actio dicit formam in motu vel mutatione ut est a causa efficiente.
Unde causa efficiens quam denominat, vel ad quam habet respectum, est
de ratione actionis. Nec propter hoc sequitur quod actio, quamvis sit
eadem fundamentaliter cum calore, quod sit in eodem praedicamento cum
calefactione ut est passio. Sicut etiam supradictum est in
praedicamento relationis, licet similitudo sit eadem res cum albedine;
tamen quia similitudo importat aliquid aliud quod non importat albedo,
scilicet terminum ad quem, est in alio praedicamento quam sit albedo.
Sic in proposito, licet calefactio ut est actio, dicat calorem in
motu; quia tamen dicitur actio ut denominat agens, juxta primam
opinionem, vel dicit respectum ad agens, juxta secundam opinionem, ad
quod non habet respectum calor, nec calefactio ut est passio; ideo
calefactio actio est in alio praedicamento quam calor vel calefactio
passio. Ex his patet descriptio actionis supraposita, scilicet,
actio est forma secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur. Est
enim forma quae est in motu seu in mutatione, secundum quam dicimur seu
denominamur agentes, juxta primam opinionem, vel quae habet respectum
ad nos qui agimus, sicut ad causam efficientem, scilicet quia agimus
in rem quae subjicitur, id est, in rem quae patitur, juxta secundam
opinionem. Et sic patet quid est actio. Sciendum quod auctor sex
principiorum quaedam dicit de actione corporea vel incorporea, quae vel
simpliciter reputo falsa vel extorta indigent expositione. Dicit enim
quod actio corporea necessario est cum motu agentis: quod non reputo
verum in omnibus actionibus corporum: magnes enim non mota ullo genere
motus attrahit ferrum; et de multis aliis agentibus posset hoc
inveniri: ideo omnia talia quae ille ibi ponit, praetermitto.
|
|