|
Recipit autem actio magis et minus et contrarietatem, non tamen
omnis. Notandum, quod actio vel dicit formam quae est in motu, ut
calefactio, quae solum dicit calorem in motu ut denominat agens, vel
ut habet respectum ad aliud: vel dicit formam quae est in mutatione et
non in motu, ut generatio substantiae et creatio. Et quia, ut dictum
est, actio supra formam quam dicit, nihil addit nisi quia denominat,
juxta primam opinionem, vel dicit respectum ad agens, juxta secundam
opinionem: si forma quam dicit est in motu, dicetur actio suscipere
magis vel minus, vel ipsum agens quod est concretum. Sicut in
praedicamento qualitatis dictum est, quod abstracta non suscipiunt
magis et minus, sed concreta; ita in isto dicitur aliquid, scilicet
calefacere, suscipere magis vel minus, quia est magis vel minus
calefaciens. Si vero forma quam dicit actio, non sit in motu, sed in
sola mutatione; cum talis forma non sit apta suscipere magis vel
minus, nec per consequens contrarietatem, sumendo contrarietatem
proprie: nec etiam, talis actio suscipit magis vel minus, nec per
consequens contrarietatem, sumendo contrarietatem proprie. Unde
generans vel creans non dicitur magis vel minus generans vel creans.
Et sic patet et cetera.
|
|