|
Est autem proprium actionis ex se inferre passionem. Notandum, quod
licet actio et passio et forma qua aliquid movetur, sint una res;
tamen propter diversam denominationem quam important, vel propter
diversum respectum importatum, sunt diversa praedicamenta. Habent
autem se actio et passio in hoc ordine: nam ad omnem actionem
egredientem ad extra sequitur passio: si enim agere nihil aliud est
quam causare formam in passo cum motu, et pati nihil aliud est quam
talem formam recipere, necessario sequitur, quod ad omnem actionem
sequitur passio, ad omne agere sequitur pati. Bene ergo dictum est,
quod proprium est actionis causare passionem in passo; et sic patet de
actione.
|
|