|
Dicto de his quae quantum ad rem significatam pertinent ad primam
operationem intellectus, quae est indivisibilium intelligentia, ut in
3 de anima dicitur, quia videlicet res cognoscitur quantum ad suam
quidditatem; nunc dicendum est de his quae pertinent ad secundam
operationem intellectus, quae ibi compositio vel divisio nominatur,
qua scilicet intellectus noster unam rem cum alia componit, vel ab alia
eam dividit, per esse scilicet et non esse. Et dicitur tractatus iste
de enunciatione seu propositione, large sumpta propositione. Si enim
stricte sumeretur, tunc enunciatio esset genus ejus: propositio enim
solum dicitur de praemissis ipsius syllogismi; sed enunciatio dicitur
tam de praemissis quam de conclusione. Ad cognoscendum autem dictam
enunciationem dicendum est primo cum Aristotele de partibus suis,
scilicet de nomine et verbo; et de ejus genere, quod est oratio.
Nomen est vox significativa ad placitum sine tempore, cujus nulla pars
significat separata, finita et recta. In ista nominis definitione
ponitur vox pro genere. Notandum, quod ut habetur 2 Metaphy.,
haec est differentia inter definitionem suppositorum et definitionem
formarum sive substantialium sive accidentalium: nam in definitione
suppositorum nihil ponitur quod sit extra essentiam definiti, sed omnes
particulae definitionis sunt de essentia definiti. Formae vero, quia
non possunt per se esse, sed in alio, scilicet in subjecto vel in
materia; in sui definitione requirunt subjectum vel materiam, quae
tamen non sunt de essentia earum; et ideo ipsarum definitiones dicuntur
esse per additamenta. Unde formae accidentales in sui definitione
requirunt subjectum. Haec est autem differentia inter eas definiendo:
nam formae abstractae aliter requirunt subjectum in earum definitionibus
quam formae sumptae in concreto. Formae abstractae requirunt subjectum
loco differentiae; ut cum dicimus, crispitudo est contractio
capillorum: ubi capilli qui sunt subjectum crispitudinis, ponuntur
loco differentiae; in concreto vero requirunt subjectum loco generis;
ut cum dicimus Crispum est capillus contractus. Hoc habito, sciendum
est, quod nomen, verbum et oratio sunt quaedam artificialia, et per
consequens accidentia: eorum autem subjectum est vox quae est quid
naturale: ars enim in voce ut in subjecto format nomina verba et
orationes; et ideo in eorum definitionibus debet poni vox ut
subjectum. Et quia concreta sunt, ideo in eorum definitionibus
ponitur vox pro genere. Dicitur autem vox significativa, ad
differentiam vocum non significativarum quaecumque sint illae, quae
videlicet pro nihilo proferuntur. Ad placitum autem dicitur ad
differentiam vocum significativarum naturaliter: ut sunt latratus canum
qui significant iram, prout natura dictavit eis, quoniam non
significant secundum institutionem humanam. Sine tempore vero dicitur
ad differentiam verbi et participii. Ubi nota, quod ut supra in alio
tractatu dictum est, actio, passio et motus sunt una res. Verbum
autem significat per modum actionis vel passionis, et per consequens
per modum motus seu mutationis. Primum autem quod habet mensurari
tempore, est motus. Verbum vero significat cum tempore. Sciendum,
quod actio et passio dupliciter possunt significari: vel per modum
abstractum, ut sunt quaedam res; et tunc non significant cum tempore;
significant enim per modum habitus et quietis, scilicet sine motu, et
sic significantur a nomine. Alio modo significantur per modum actionis
prout sunt egredientes a subjecto, et sic significantur ut motus vel
mutationes, et per consequens, ut mensurantur tempore; et sic
significantur a verbis formaliter, et non materialiter sumptis; et
etiam a participiis, non a nomine. Nomen ergo significat sine
tempore. Deinde dicitur, quod nominis nulla pars significat
separata, ad differentiam orationis, cujus partes significant
separatae. Ubi nota, quod significatio se habet ad nomen ut forma
ejus: littera vero et syllabae sunt ut materia ejus, seu ut partes
integrales. Cum autem nulla pars sit quae non habeat formam totius in
toto; ideo nulla pars separata habebit per se significationem, nisi
solum illam quam habet totum. Unde in nominibus compositis, ut sunt
Terranova, castrum Joannis, si significatum esset divisum, puta
quod intelligeretur pro terra quae esset nova, tunc non esset nomen,
sed oratio: si vero significatum suum esset una res, puta villa vel
hujusmodi, tunc erunt nomina. Deinde dicitur finita ad differentiam
nominum infinitorum, sicut est non homo. Ubi nota, quod omne nomen
accipiendo etiam pronomen pro nomine, aut significat determinatam
naturam ut homo, aut determinatam personam, ut ego et tu, aut
determinatam naturam et personam, ut Socrates Plato; cum autem nomen
infinitum nihil horum significet, non vere poterit dici nomen. Quod
autem nihil horum significet, patet: nam nomen quod imponitur a
privatione, ad minus requirit subjectum existens: non enim caecum
dicitur nomine animalis; sed supponit, quod illud quod est caecum,
sit aptum natum habere oculos. Nomen autem infinitum cum a negatione
imponatur, nihil supponit; potest enim enim dici de ente, sicut de
non ente: dicimus enim quod Chimaera est non homo, ut equus est non
homo. Unde talia significant solum per modum nominis quia ad minus est
suppositum in comprehensione. Deinde dicitur recta, ad differentiam
casuum obliquorum, qui cadunt a recto seu nominativo per quamdam
originem declinationis. Solus enim nominativus dicitur nomen
principaliter, quia per ipsum facta est impositio nominis ad aliud
significandum. Non autem pertinent obliqui directe ad logicum, qui
versatur circa verum et falsum; quia tales casus, scilicet obliqui,
cum hoc verbo sum es est, in quod omnia verba resolvuntur, non dicunt
verum vel falsum. Nihil tamen prohibet eos cum aliquibus verbis
impersonalibus jungi, et significare verum vel falsum, ut, taedet me
lectionis. Et sic patet de nomine et cetera.
|
|