|
Modo dicendum est quomodo se habent praedictae enunciationes quantum ad
verum et falsum. Ubi nota, quod sicut supra dictum est, de
universali secundum quod est in ipsis singularibus dupliciter potest
aliquid enunciari, scilicet affirmative, et removeri negative. Uno
modo quando attribuitur sibi aliquid ratione ipsius universalis, vel
quod pertineat ad ejus essentiam, vel quod sequatur principia ejus
essentialia; ut cum dicitur homo est animal risibile: et haec vocatur
materia naturalis, seu necessaria. Quod autem isto modo ab universali
removetur ratione ipsius naturae, scilicet universalis, dicitur
materia remota, seu impossibilis, ut, homo est asinus. Secundo modo
quando attribuitur sibi aliquid ratione alicujus singularis, in quo
haec natura universalis invenitur, ut cum dicitur homo currit: et haec
dicitur materia contingens. Sciendum, quod in materia naturali et in
materia remota, si una contrarium est vera, reliqua est falsa, et e
converso. Et causa haec est, quia si illa dicitur materia naturalis
quae provenit secundum naturam universalis, ipsa ergo convenit omni
contento sub eo, sic quod universalis affirmativa erit vera,
universalis autem negativa, quae removet hanc materiam ab omni contento
sub eo, necessario erit falsa: dicitur enim non esse quod est, quod
est falsum, scilicet dicere non esse quod est, vel esse quod non est.
Similiter etiam in materia remota, universalis negativa est vera,
quia removet tale praedicatum ab omni contento sub tali universali.
Universalis ergo affirmativa, tunc etiam dicetur falsa, quia dicit
esse quod non est: et simili modo se habebit de suis particularibus
sibi subalternis. Materia enim naturalis, quia omnibus contentis sub
universali convenit, ideo in tali materia particularis affirmativa erit
vera, negativa vero falsa, et contra se habebit in materia remota.
In materia vero contingenti ambae contrariae possunt esse falsae: et
causa potest haberi ex dictis. Si enim in tali materia non attribuitur
universali aliquid nisi ratione particularis alicujus contenti sub eo,
affirmare illud de omnibus particularibus falsum est, quia dicitur,
quod non est esse: similiter etiam illud negare ab omnibus
particularibus seu singularibus falsum est, quia dicitur, quod est non
esse. Ambae ergo sunt falsae. Particulares vero, quia quaelibet
potest salvari in una singulari, ambae sunt verae. Aliam rationem
assignat Aristoteles. Nam ut dicit, contraria mutuo se expellunt,
ambae istae contrariae non poterunt simul esse, quod est verum:
remotiones tamen earum nihil prohibet simul esse: sicut album et nigrum
non possunt esse simul, remotiones tamen amborum nihil prohibet esse
simul, falsum enim est remotio amborum. In omni materia sive
naturali, sive remota, seu contingenti, si una contradictoriarum est
vera, reliqua est falsa, et e converso. Contradictoriae enim
enunciationes, vel sunt singulares, ut dictum est, vel una est
universalis et altera particularis: et hoc habent, quia una removet
aliam. Unde si una est negativa, altera est affirmativa: et si
affirmativa erit vera, dicit esse quod est, et hoc est verum, ut
dicitur 4 metaphysicorum; verum enim est esse quod est, et non esse
quod non est. Falsum autem est non esse quod est, et esse quod non
est. Negativa vero sibi contradictoria, quia dicit non esse quod
est, erit falsa. Similiter si negativa est vera, dicit non esse quod
non est, et affirmativa tunc dicit esse quod non est, quod est
falsum. Et sicut inter esse et non esse non est medium, et unum
removet alterum, quia impossibile est dici de eodem et verificari simul
esse et non esse; sic etiam contradictoriae, quia una ponit de eodem
esse, et altera de eodem non esse, ideo una semper removet alteram.
Et quia in tali esse vel non esse consistit verum vel falsum, ut
dictum est; ergo sine medio si una est vera, reliqua est falsa, et e
converso. Et sic patet de veritate et falsitate dictarum propositionum
de inesse et cetera.
|
|