|
Nunc restat ponere vel dicere de propositionibus modalibus. Modus
autem, ut hic sumitur, est adjacens rei determinatio; idest,
determinatio facta per adjectivum. Est autem adjectivum duplex:
scilicet nominis, ut album et nigrum, et verbi, cujusmodi sunt
adverbia. Quia enim adverbium stat juxta verbum et semper nititur
verbo, ideo dicitur esse adjectivum verbi: et sic modus erit duplex:
scilicet nominalis, ut cum dicitur cursus velox; et adverbialis, ut
cum dicitur, currit velociter. Notandum, quod adverbia multipliciter
possunt determinare verba: quaedam determinant ipsum ratione actionis
vel passionis quam verbum significat, ut, curro velociter vel ago
fortiter: et hoc faciunt adverbia qualitativa. Quaedam vero ratione
temporis, ut adverbia temporalia. Alia vero ratione modi, ut
adverbia vocandi et optandi. Quaedam vero determinant verbum ratione
compositionis quam facit in oratione: et ista sunt sex: scilicet
necessario, impossibiliter, possibiliter, contingenter, vero et
falso. Cum enim dicitur, Socrates currit velociter, signatur quod
cursus ejus sit velox: sed cum dicitur, necessario Socrates currit,
non significatur quod cursus ejus sit necessarius, sed quod ista
compositio, scilicet Socrates currit, sit necessaria: et sic de
aliis quinque adverbiis jam dictis. Sciendum quod praedicta sex
adverbia faciunt veras enunciationes modales: quia possunt facere
propositiones modales adverbialiter sumpta ut cum dicitur, Socrates
currit necessario; et nominaliter, ut cum dicitur, Socratem currere
est necesse: et sic de aliis. Verum est autem, quod duo istorum
modorum, scilicet, vero et falso, non variant enunciationem quantum
ad oppositiones, aequipollentias et hujusmodi: sed eodem modo se
habent, seu eodem modo sumuntur in eis sicut in categoricis de inesse:
ideo de eis praetermittamus. Sed quia alia quatuor adverbia,
scilicet, possibiliter, impossibiliter, necessario, contingenter,
praedictas enunciationes variant, ideo de ipsis dicamus. De his autem
ad praesens videbimus quatuor: scilicet quantitatem, qualitatem,
corruptiones et aequipollentias, quia de conversione ipsarum dicetur in
tractatu de syllogismis, ubi etiam dicetur de conversione enunciationum
de inesse. Ad sciendum autem earum quantitatem, notandum quod quaedam
sunt propositiones modales de dicto, ut, Socratem currere est
necesse; in quibus scilicet dictum subjicitur, et modus praedicatur:
et istae sunt vere modales, quia modus hic determinat verbum ratione
compositionis, ut supra dictum est. Quaedam autem sunt modales de
re, in quibus videlicet modus interponitur dicto, ut, Socratem
necesse est currere: non enim modo est sensus, quod hoc dictum sit
necessarium, scilicet Socratem currere; sed hujus sensus est, quod
in Socrate sit necessitas ad currendum. Et clarius apparet de
possibili. Cum enim dicitur, Socratem currere est possibile, sensus
est, quod hoc dictum, scilicet Socratem currere, est possibile: sed
cum dicitur, Socratem possibile est currere; sensus est quod in
Socrate sit possibilitas currendi. Sunt autem et aliae enunciationes
quae videntur modales, et non sunt: quando videlicet modus
subjicitur, et dictum praedicatur: ut, possibile est Socratem
currere. Ratio hujus est, quia denominatio debet sumi a forma:
formale autem in enunciatione est praedicatum, et ideo a praedicato
debet denominari. Cum ergo in enunciatione praedicatur modus, erit
modalis: cum vero praedicatur dictum, non erit modalis. Sciendum
quod omnes enunciationes modales de dicto sunt singulares,
quantumcumque sit in eis signum universale. Unde haec omnem hominem
currere est possibile, est singularis: et sic de omnibus aliis.
Ratio hujus est. Nam, ut supra dictum est, enunciatio dicitur
singularis quia in ea subjicitur singulare, seu terminus singularis,
ut, Socrates currit. Sed in talibus enunciationibus subjicitur hoc
dictum signatum, scilicet omnem hominem currere, quod totum accipitur
pro uno termino signato. Omnes ergo tales enunciationes sunt
singulares. In modalibus vero de re, et in his quae videntur modales
et non sunt, sumitur quantitas secundum quod in dicto sunt termini et
signa. Unde haec possibile est omnem hominem currere, est
universalis: et haec possibile est aliquem hominem currere, est
particularis: et sic se habet de modalibus de re. Patet ergo de earum
quantitate.
|
|