|
Sequitur de ipsarum qualitate. Ubi nota, quod in enunciationibus de
inesse, est tria considerare: scilicet subjectum, praedicatum et
compositionem utriusque: quae ita se habent quodammodo, sicut in
naturalibus. In homine enim est considerare corpus et animam et
humanitatem: corpus est materia: anima est forma, quae est pars
compositi, unde forma est respectu corporis; humanitas vero est forma
respectu utriusque, scilicet respectu corporis et animae. Sic in
proposito, in enunciatione subjectum est sicut materia: praedicatum
vero sicut forma, quae est pars compositi: unde est quasi forma
respectu subjecti: compositio vero est forma utriusque. Unde in eis
affirmatio et negatio sumitur secundum compositionem vel divisionem,
ubi est negatio. Unde quando in compositione non est negatio, erit
enunciatio affirmativa: si vero in ea est negatio, est enunciatio
negativa. In modalibus autem, sicut se habet in illis de inesse
praedicatum, sic se habet modus: quia est ut forma respectu dicti.
Et ideo, si modus componitur cum dicto affirmative, modalis erit
affirmativa: si vero negative, propositio erit negativa. Haec enim
Socratem non currere est possibile, est affirmativa, quia compositio
modi cum dicto affirmatur. Haec autem Socratem currere non est
possibile est negativa, quia talis compositio negatur. Et hoc clare
apparet in veritate et falsitate earum. Affirmatio enim de eodem
singulari opponitur contradictoriae negationi; et per consequens, si
una est vera, reliqua est falsa. Sed istae Socratem currere est
possibile, Socratem non currere est possibile, ambae sunt verae,
quia Socrates potest currere et potest non currere, et de utroque
dicto verificatur possibilitas. Non ergo est una affirmativa et alia
negativa. Sciendum, quod licet enunciatio modalis dicatur affirmativa
et negativa a modo affirmato et negato; tamen quaelibet potest
quadrupliciter variari: quia vel habebit utrumque, scilicet dictum et
modum affirmatum, ut, Socratem currere est possibile: vel utrumque
negatum, ut, Socratem non currere non est possibile: vel dictum
negatum et modum affirmatum, ut, Socratem non currere est possibile:
vel dictum affirmatum et modum negatum, ut, Socratem currere non est
possibile. Et sic patet de ejus qualitate.
|
|