|
Nunc videndum est de earum oppositione. Ubi nota, quod modales
hujusmodi variantur secundum affirmationem et negationem in dicto et in
modo, sicut immediate dictum est; et sic faciunt inter se
oppositiones. Sed quia diversi modi sibi invicem opponuntur, ideo
primo dicendum est de oppositionibus modalium secundum diversos modos;
postea reducemus unum modum ad alium per aequipollentias; et sic
patebunt omnium oppositiones. Notandum, quod possibile dupliciter
potest sumi: vel in toto suo significato, et tunc comprehendit
necessarium et contingens: et sic quod necesse est esse, possibile est
esse; et quod contingens, esse possibile est esse. Alio modo sumitur
solum pro contingenti; et sic sumitur in istis oppositionibus. Unde,
licet quatuor sint enunciationes modales, tres tamen earum faciunt
diversitatem in oppositionibus et aequipollentiis; quia illa de
contingenti et illa de possibili pro eodem sumuntur. De istis ergo
tribus modis dicamus; scilicet, necesse, impossibile, possibile.
Et licet, ut dictum est, quando modus substant et dictum
praedicatur, enunciatio non sit modalis, tamen cito reducitur ad
modalem. Et sic modo enunciationibus illis utemur. Sciendum, quod
sicut dictum est in enunciationibus de inesse, hoc signum omnis
designat, quod praedicatum enunciationis attribuitur subjecto quantum
ad totum illud quod sub eo continetur: hoc vero signum nullus removet a
subjecto totum quod sub eo continetur; et propter hoc universalis
affirmativa et universalis negativa sunt contrariae. Sic in istis
enunciationibus modalibus, iste modus necesse facit significare totam
inhaerentiam subjecti ad praedicatum, quia quod necessario inest omni
tali inest; et ideo tenet eundem locum, scilicet modalis affirmativa
de necessario, et universalis affirmativa de inesse. Et sicut nullus
totam removet, ita etiam impossibile; quia quod impossibiliter inest,
nulli tali inest; et ideo praepositio de impossibili tenet locum
universalis negativae. Et sicut quidam affirmando non totam
inhaerentiam ponit, similiter etiam negando non totum quod sub subjecto
continetur removet, sic iste modus possibile: quia quod possibiliter
inest, non inest omni; et quod possibiliter non inest, non inest
nulli; et ideo possibile affirmando tenet locum particularis
affirmativae; et possibile negando tenet locum particularis negativae.
Secundum ergo praedicta, istae enunciationes, necesse est esse, et
impossibile est esse, sunt contrariae: necesse est esse, et possibile
est non esse, sunt contradictoriae: impossibile est esse, et
possibile est esse, sunt contradictoriae: possibile est esse, et
possibile est non esse, sunt subcontrariae: necesse est esse, et
possibile est esse, sunt subalternae: impossibile est esse, et
possibile est non esse, sunt subalternae: ut patet in figura
sequenti. (Figura). His visis, statim patebit de aequipollentiis
earum, et de oppositionibus ipsarum, quando variantur per negationes
positas in dicto vel in modo. Aequipollentiae namque modalium, eodem
modo fiunt sicut in enunciationibus de inesse, secundum videlicet
versum illum, prae Contradic., post Contra., prae postque
Subalter. Negatio enim praeposita modo, facit aequipollere suo
contradictorio: unde haec non necesse est esse aequipollet huic
possibile est non esse. Et haec non impossibile est esse, aequipollet
huic possibile est esse. Negatio vero postposita, scilicet modo,
facit aequipollere suo contrario: unde haec necesse est non esse,
aequipollet huic impossibile est esse. Et haec impossibile est non
esse, aequipollet huic necesse est esse. Prae postque Subalter,
idest negatio praeposita et postposita modo facit aequipollere suo
subalterno: unde haec non necesse est non esse aequipollet huic
possibile est esse; et similiter haec non impossibile est non esse
aequipollet huic possibile est non esse. Ex dictis potest patere
qualiter oppositiones propositionum ejusdem modi variantur per
negationes: verbi gratia de enunciationibus de necessario, ista
necesse est esse et haec non necesse est esse, sunt contradictoriae;
et istae, scilicet non necesse est non esse et necesse est esse, sunt
subalternae; et sic se habet de singulis aliis enunciationibus
modalium, per hunc versum: amabimus, edentuli, illiace, purpurea,
ut satis patet.
|
|