|
Restat nunc dicere de enunciationibus hypotheticis, seu suppositivis,
quod idem est. Definitur autem enunciatio hypothetica sic.
Enunciatio hypothetica est quae habet duas categoricas principales
partes sui, ut si homo currit, homo movetur. Patet quod haec homo
currit, est una enunciatio categorica: et illa homo movetur est
altera. Et dico principales partes: quia termini sunt principales
partes propositionis categoricae, non tamen sunt principales partes
propositionis hypotheticae, sed remotae, sicut lapides sunt partes
domus remote; et in hoc differt enunciatio hypothetica ab enunciatione
categorica: nam principales partes categoricae sunt termini;
principales autem partes hypotheticae sunt duae categoricae. Alia
etiam differentia est inter propositiones categoricas et hypotheticas:
nam in categorica subjectum suscipit nomen praedicati: cum enim dicitur
homo est animal, homo recipit nomen animalis, cum homo dicatur esse
animal; non autem sic in hypotheticis: quia unum de altero non
praedicatur; sed tantum aliquid dicitur esse, si alterum fuerit.
Verbi gratia: cum dicitur si peperit, cum viro concubuit, non est
sensus, quod parere sit cum viro concumbere; sed est sensus, quod
partus esse non potuisset, nisi cum viro concubuisset. Similiter
etiam cum dicimus si homo est, animal est, non est sensus quod homo
sit animal; sed est sensus, quod si aliqua res est homo, necesse est
quod aliqua res sit animal. Dividitur autem propositio hypothetica in
tres species: quia quaedam est conditionalis, quaedam disjunctiva et
quaedam copulativa. Conditionalis est illa in qua conjunguntur duae
propositiones categoricae per hanc conjunctionem si: ut si homo est,
animal est. Haec autem conditionalis potest fieri tam ex parte
subjecti quam ex parte praedicati. Ex parte subjecti; ut si dicatur
si homo currit, animal currit; ex parte vero praedicati, ut si
dicatur si homo currit, homo movetur. Prima autem propositio sive
enunciatio categorica quae est in his enunciationibus hypotheticis
dicitur antecedens. Secunda vero dicitur consequens; et propter hoc
dicitur consequentia. Ad conditionalem autem reducuntur rationales,
ut Socrates est homo, ergo Socrates est animal. Et omnis causalis,
ut quia Socrates est homo, Socrates est animal, et temporalis, ut
quando Socrates est homo, Socrates est animal, et omnes hujusmodi.
Notandum, quod Ammonius ponit duplicem hypothesim: una est quando
supponitur aliquod impossibile, ad quod tamen necessario sequitur aliud
impossibile. Verbi gratia: supposito quod quatuor sint tria,
quaternarius numerus erit impar: constat enim quod hypothesis supponit
impossibile, et impossibile subinfert; tamen stante hypothesi,
necessario infertur. Ex quo potest intelligi, quod conditionalis
potest esse vera, et tamen ambae ejus partes sunt falsae. Unde ista
est vera si homo est asinus: homo est rudibilis: tamen utraque
categoricarum est falsa. Secunda vero hypothesis est quod quandoque
aliquid dicitur esse vel non esse si quid fuerit vel non fuerit, ut si
homo est, animal est: vel si homo est lapis non est. Ex dictis
potest patere, quod veritas enunciationis hypotheticae est in
consequentia terminorum qui sunt in consequente, ad terminos qui sunt
in antecedente: quia enim animal necessario sequitur ad hominem,
certum est quod quidquid fuerit homo, erit animal; et si ad currere
sequitur moveri, sequitur ergo quod quidquid currit movetur. Si ergo
est homo, est animal: et si currit movetur. Cuicumque ergo vere vel
false attribuetur currere, attribuetur et moveri. Unde ista est
vera: si immobile currit, immobile movetur. Et propter hoc dicitur
quod ad veritatem ejus requiritur quod antecedens non possit esse verum
sine consequente: quia tanta est necessitas consequentis ad
antecedens, quod sicut se habet antecedens, ita se habet consequens.
Si vero aliter se haberet, scilicet quod antecedens esset verum et
consequens falsum, falsa esset consequentia; quia terminus in
consequente positus non necessariam haberet connexionem cum termino
posito in antecedente: ut hic si homo est albus, homo est musicus,
certum est quod haec falsa est; non enim necessario ad album sequitur
musicum. Et inde est quod omnis conditionalis vera est necessaria, et
omnis falsa est impossibilis; quia ut dictum est, terminus
consequentis necessario sequitur terminum antecedentis. Qualiter autem
conditionalis varietur per affirmationem et negationem, dicetur, cum
de syllogismis hypotheticis agetur. Disjunctiva vero est illa in qua
conjunguntur duae enunciationes categoricae per conjunctionem speciei
disjunctivae, ut hic, animal aut est sanum, aut est aegrum. Veritas
autem praedictae enunciationis est, quod si unum ponitur, alterum
removetur; et si unum removeatur, alterum sumatur. Unde videtur quod
tantum valeat ista aut est sanum, aut est aegrum quantum ista
conditionalis, si non est sanum, est aegrum. Et licet in praedicta
materia verum sit, tamen non semper in omni materia istae duae sibi
aequipollent in veritate: nam conditionalis ex una parte negata, et ex
altera affirmata salvatur in contradictoriis, contrariis, et
disparatis, et erit semper vera: vera enim est ista, si est album non
est nigrum: ista tamen est falsa, aut est album aut est nigrum:
posset enim aliquid esse quod nec album esset nec nigrum: et sic etiam
est de disparatis. Differt enim disjunctiva a tali conditionali.
Unde ad veritatem disjunctivae requiritur quod de tali materia sit in
qua unum omnino ponatur, et alterum removeatur, vel e converso: et
propter hoc ad ejus veritatem requiritur quod altera ejus pars sit
vera. Et si utraque pars ejus erit vera vel falsa, ipsa enunciatio
disjunctiva erit falsa. Copulativa vero enunciatio est illa in qua
conjunguntur duae enunciationes categoricae per conjunctionem
copulativam, ut Socrates currit, et movetur: in ista enunciatione
nulla ponitur conditio, sed solum conjunctio enunciationis. Et quia
copulativa conjunctio semper debet similia copulare; si antecedens erit
verum, etiam consequens necesse est quod sit verum, et e converso.
Et sic patet qualiter dictae enunciationes hypotheticae se habent ad
veritatem: nam conditionalis potest esse vera, utraque ejus parte
existente falsa. Disjunctiva est vera una ejus parte existente falsa.
Copulativa vero ad hoc quod sit vera, utraque ejus pars necessario
debet esse vera. Et sic patet de enunciationibus hypotheticis.
Siquidem autem hoc de ipsis omissum est, dicetur cum de syllogismis
hypotheticis agetur et cetera.
|
|