|
Verbum est vox significativa ad placitum, cujus nulla pars significat
separata, finita et recta; et semper est significativum eorum quae de
altero praedicantur. In ista definitione, vox significativa ad
placitum cujus nulla pars significat separata, intelliguntur eodem modo
quo in nomine dicta sunt. Dicitur autem finita ad differentiam
verborum infinitorum, ut sunt, non currit, non amat; quae non
proprie sunt verba. Ubi nota, quod proprium est verbi significare
aliquid per modum actionis et passionis, ut supra dictum est.
Praedictae autem dictiones hoc non faciunt: imo removent actionem vel
passionem potius, quam aliquam determinatam actionem vel passionem
significent: non ergo proprie sunt verba. Sciendum, quod licet haec
proprie non sint verba, tamen aliqua posita in definitione verbi eis
conveniunt: primo quia significant cum tempore: sicut enim agere et
pati sunt in tempore, ita etiam privatio eorum: unde et quies tempore
mensuratur. Dictiones autem praedictae significant privationem
actionis et passionis, ut dictum est. Secundum est, quia ponitur in
definitione verbi, quod semper ponitur ex parte praedicati, quia est
significativum eorum quae de altero praedicantur: quod sic
intelligitur. Quia enim subjectum enunciationis significatur ut id cui
aliquid inhaeret, verbum autem significat actionem per modum actionis,
ut dictum est, de cujus ratione est quod inhaereat; ideo semper
ponitur ex parte praedicati, etiam quia in omni praedicatione oportet
quod sit verbum, cum verbum importet compositionem qua praedicatum
componitur subjecto. Unde sicut verba significando actionem vel
passionem significant aliquid ut in alio existens, propter quod semper
ponuntur ex parte praedicati, ita etiam praedicta verba infinita, quia
significant remotionem actionis vel passionis, semper ponuntur ex parte
praedicati: negatio enim reducitur ad genus affirmationis. Sciendum,
quod verba infinitivi modi aliquando ponuntur ex parte subjecti, ut cum
dicimus currere est moveri; et hoc est quia habent vim nominis: unde
Graeci addunt eis articulos sicut nominibus: hoc idem facimus nos in
logica vulgari: nam dicimus el corere mio, ubi ly el est articulus.
Intellectus enim noster processum actionis vel passionis, seu
inhaerentiam ejus in subjecto apprehendit et significat ut est res
quaedam, et sic habet vim nominis. Si autem verba aliorum modorum
aliquando ponuntur ex parte subjecti, ut cum dicimus curro est verbum,
tunc non sumitur verbum formaliter, sed materialiter, secundum quod
significat ipsam vocem, quae accipitur ut res quaedam: unde verba et
orationes et omnes partes orationis, quando sic ponuntur materialiter,
sumuntur in vi nominis. Deinde ponitur in definitione recta, ad
differentiam verborum obliquorum, scilicet praeteriti et futuri
temporis, quae non sunt simpliciter verba. Cum enim verba proprie
dicta significent agere vel pati, hoc erit proprie verbum, quod
significat agere vel pati in actu; quod est agere vel pati
simpliciter. Sic autem significant verba praesentis temporis: agere
autem vel pati in praeterito vel in futuro est secundum quid. Et ideo
verba praeteriti et futuri temporis non sunt simpliciter verba, sed
secundum quid. Dicuntur autem casus verbi praesentis temporis, quia
aliquo modo significant tempus praesens: praeteritum enim et futurum
tempus dicuntur per respectum ad praesens: est enim praeteritum
tempus, quod fuit praesens: et futurum, quod erit praesens. Et
similiter verba aliorum modorum quam sit verbum indicativi modi, casus
verbi dicuntur, quia earum variatio respicit ipsam actionem vel
passionem, sicut et variatio temporum. Et quia variatio verborum in
numero et persona non respicit ipsam actionem vel passionem, sed solum
subjectum, cui actio vel passio inhaeret; ideo non faciunt casus verbi
et cetera.
|
|