|
Oratio est vox significativa ad placitum, cujus partes significant
separatae. Qualiter autem hujus definitionis particulae sint
intelligendae, dictum est in definitione nominis. Dividitur autem
oratio in imperfectam et perfectam. Oratio imperfecta dicitur, quae
imperfectum sensum generat in animo auditoris. Ubi nota, quod ut
dicitur 5 Metaphy., perfectum est cui nihil deest in genere suo.
Sensui autem quem generat oratio imperfecta in animo auditoris aliquid
deest, quia deest sibi compositio vel divisio: si enim dico homo albus
quae est oratio imperfecta, nihil dico sibi inesse vel non inesse, et
per consequens sensus hujus orationis facit stare animum suspensum,
quia sibi aliquid deest, ideo est imperfectus. Sciendum tamen, quod
non sine causa oratio perfecta et imperfecta definitur per generare
sensum. Ubi nota, quod licet oratio et quaelibet ejus pars sint
quaedam res artificiales et non naturales, nec etiam sint instrumenta
naturalia virtutis interpretativae, ut Plato dicebat: ejus namque
virtutis instrumenta naturalia sunt pulmo, guttur, palatum, lingua,
dentes et labia: sunt tamen instrumenta ipsius intellectus, qui non
est virtus materialis sed supra omnem naturam corpoream. Instrumentum
autem definitur ex fine, qui est usus ejus. Usus autem vocis
significativae est significare audienti conceptum intellectus dicentis.
Bene ergo definitur oratio perfecta et imperfecta per generare sensum,
seu significare. Unde oratio perfecta dicitur, quae perfectum sensum
generat in animo auditoris propter complexionem quam dicit. Orationum
autem perfectarum quinque sunt species: scilicet enunciativa,
interrogativa, vocativa, imperativa et deprecativa. Sciendum quod
ratio non solum concipit ipsas res, sed etiam per suum conceptum alia
dirigit et ordinat; concipiendo autem res in se format orationem
indicativam seu enuntiativam: ordinando autem alia, format alias
orationes. Dirigitur autem et ordinatur aliquis ab aliquo ad tria.
Primo ad mente attendendum; et ad hoc pertinet oratio vocativa.
Secundo ad voce respondendum; et ad hoc pertinet oratio
interrogativa. Tertio ad opus exequendum; et ad hoc pertinet quantum
ad inferiores oratio imperativa; quantum vero ad superiores oratio
deprecativa, ad quam reducitur oratio optativa, quia respectu
superioris homo non habet vim innatam, nisi per expressionem sui
desiderii: suppositiva vero, idest conditionalis, et dubitativa
reducuntur ad interrogativam. Et quia istae quatuor species orationis
non significant verum vel falsum, sed quemdam ordinem ad ista
consequentem; ideo non pertinent ad praesens negotium, quod directe
ordinatur in scientiam demonstrativam, in qua auris hominis per
rationem adducitur ad considerandum verum ex his quae sunt propria rei;
sed magis pertinent ad rhetoricam vel poeticam, quae inducunt ad
assentiendum per dispositionem audientis. Sola autem enunciativa,
quae significat verum vel falsum, ad hoc negotium spectat, et si quae
aliae orationes ad eam reduci possunt.
|
|