|
Enunciatio est oratio verum vel falsum significans. Ad intelligendum
autem hanc definitionem, primo videndum est quid sit verum vel falsum:
secundo videndum est quare soli enunciationi convenit significare verum
vel falsum. Quantum ad primum sciendum, quod ut communiter dicitur,
veritas est adaequatio rei ad intellectum, secundum Isaac, verum
dicitur adaequatum, falsum vero non adaequatum. Haec autem adaequatio
seu conformitas non potest esse relatio realis, alioquin verum non
converteretur cum ente: quod enim est in uno praedicamento tantum, non
potest esse de transcendentibus. Est ergo relatio rationis; et sic
verum est relativum secundum rationem, quod nihil prohibet ipsum esse
in pluribus praedicamentis vel in omnibus. Quae autem sit haec
conformitas, dico quod in intellectu quaedam sunt subjective, ut
species intelligibiles, actus intelligendi, et hujusmodi: quaedam
sunt objective, ut ea quae intellectus intelligit. Quando ergo res
quae est in intellectu objective est conformis sibi ipsi, ut est in
rerum natura, tunc talis conformitas dicitur veritas. Unde in hoc
consistit veritas, quod res sic apprehenditur ab intellectu sicut est
in rerum natura; et per oppositum falsitas est in difformitate rei, ut
apprehensa est ab intellectu, ad se ipsam, ut est in natura sua. Et
propter hoc philosophus 4 Metaph. dicit, quod verum est esse quod
est, et non esse quod non est; falsum vero est esse quod non est, et
non esse quod est. Unde quando intellectus intelligit rem sic esse
sicut est in rerum natura, vel non esse sicut non est, talis
conformitas dicitur veritas; quando vero apprehendit rem esse ut non
est, vel non esse ut est, tunc falsitas. Sciendum, quod in tali
conformitate quae veritas dicitur, est considerare quatuor: scilicet
rem ut est intellecta, seu ut est in intellectu objective: et ipsum
intellectum eam intelligentem: et actum intelligendi, qui est
subjective in intellectu: et rem ut est in natura sua. In re autem ut
est intellecta, seu ut est objective in intellectu, est per prius
veritas, quam sit in intellectu, vel quam sit in actu intelligendi,
vel quam sit in re ut est in sua natura; intellectus enim et actus
intelligendi non dicuntur veri nisi quia sunt de vero objecto.
Intellectus enim dicitur verus, quia apprehendit verum; et actus
intelligendi dicitur verus, quia est apprehensio alicujus veri; et res
in natura sua dicitur vera, quia nata est apud intellectum causare
apprehensionem conformem entitati suae. Notandum quod talis
conformitas rei, ut intellecta est, ad seipsam ut est in natura sua,
potest esse vel in intellectu practico, vel in intellectu speculativo.
In intellectu quidem practico, quando scilicet sic est res per suam
formam, sicut apprehendit eam artifex per artem suam. Cum autem omnes
res naturales per formam suam sint conformes sibi ipsis ut apprehensae
sunt ab arte divina, ideo quaelibet res secundum quod habet propriam
formam dicitur vera; et sic verum et ens convertuntur. In intellectu
vero speculativo est talis conformitas, quia intellectus intelligit rem
sicut est: non enim intellectus sic intelligit, sicut res in
intellectu practico; sed quia sicut res est, ita eam intelligit
intellectus. Et ideo intellectus practicus comparatur ad artificialia
ut mensura ad mensuratum; e converso autem intellectus speculativus
comparatur ad ea quae intelligit ut mensuratum ad mensuram. Notandum
quod aliqui tenent, quod veritas est conformitas rei ad intellectum
informatum similitudine rei; falsitas vero est difformitas intellectus
sic informati ad rem. Et haec opinio probabiliter potest teneri. Sic
ergo patet quid est veritas et falsitas et cetera.
|
|