|
Quantum ad secundum, scilicet, quare veritas et falsitas sunt in
enunciatione tantum: sciendum quod veritas non est in voce
significativa, sive sit nomen vel verbum vel oratio, nisi sicut in
signo. Sunt autem hujusmodi signa conceptionum intellectus. Secundum
ergo quod in conceptionibus intellectus erit verum vel falsum, sic
dicetur esse in ipsis signis. Sciendum quod, ut dicitur 3 de anima,
duplex est operatio intellectus: scilicet indivisibilium
intelligentia, quando scilicet intellectus intelligit quidditatem rei
in se: et compositio et divisio, scilicet quando unam rem conceptam
componit per esse, vel divisio quando dividit per non esse: et in
utraque operatione intellectus invenitur veritas. Ubi nota, quod
sicut dictum est, veritas est relatio rationis. Entia autem rationis
nusquam sunt subjective, nisi largo modo intelligatur, secundum illud
cui ratio attribuit talem respectum rationis. Habet ergo veritas solum
esse objective: et similiter dico de falsitate. Unde si consideramus
illud quod primo verum est, scilicet rem ut est intellecta, et vocemus
verum, dico quod tale verum potest esse in prima operatione
intellectus: nam intellectus intelligit ipsam rem ut est in se, et sic
intelligit verum. Falsum autem non intelligit intellectus in prima
operatione sua: quia vel attingit naturam rei, et tunc intelligit
verum; aut non attingit, et tunc ignorat. Et non est ibi proprie
difformitas rei intellectae ad naturam ejus, quia nec talis res est
intellecta, sed aliqua alia; et ideo non est ibi falsitas, quae
proprie importat deceptionem, et non ignorantiam solam. Et inde est
quod philosophus 3 de anima, dicit, quod intellectus comprehendens
quod quid est, semper est verus. Hoc autem non est perfecte
comprehendere veritatem, quae est conformitas utriusque, scilicet rei
ut intellecta est, et rei in sua natura: sed est cognoscere unum
conforme, seu verum. In secunda vero operatione intellectus est
perfecte et completive veritas objective: nam apprehendere veritatem,
est apprehendere conformitatem rei intellectae ad se ipsam secundum suam
naturam, ut dictum est. Hoc autem fit comparando unum alteri, vel
idem ad seipsum secundum aliud et aliud esse: quod non potest fieri
nisi per secundam operationem intellectus. Ergo perfecte veritas non
est nisi in intellectu componente vel dividente: et similiter dico de
falsitate. Tenendo vero secundam opinionem praedictam, erunt
clariora. Nam si veritas est conformitas rei ad intellectum informatum
similitudine rei, in prima operatione intellectus erit verum, quia
erit ibi talis conformitas, non tamen erit verum tunc in intellectu ut
in cognoscente verum: non enim intellectus aliter cognoscit verum,
nisi componendo vel dividendo secundum suum judicium: quod judicium si
consonet rebus, erit verum, puta cum intellectus judicat se esse
informatum similitudine rei, ut res est; et oppositum est de falso;
et hoc totum pertinet ad secundam operationem intellectus, et non ad
primam. Ex dictis potest patere, quod in sola enunciatione sit
veritas vel falsitas ut in signo. Si enim sola enunciatio est signum
eorum quae sunt objective in secunda operatione intellectus, et solum
in illum est verum et falsum; in enunciatione erit verum vel falsum,
et non in aliqua alia voce, sive sit dictio, sive oratio. Et sic
patet quid est enunciatio.
|
|