|
Dividitur autem ab Aristotele enunciatio tripliciter: et primo, ut
analogum in sua analogata. Dicit enim quod enunciationum quaedam est
una simpliciter, quaedam conjunctione una. Enunciatio una simpliciter
est enunciatio categorica, seu praedicativa. Est autem enunciatio
categorica quae habet subjectum et praedicatum principales partes sui,
ut homo est animal: homo est subjectum, animal est praedicatum, hoc
verbum est, quia praedicatur tertium adjacens, dicitur conjunctio,
seu copula verbalis. Conjunctione vero una dicitur enunciatio
hypothetica seu suppositiva, ut si homo est, animal est. Haec etiam
divisio enunciationis est analogi in sua analogata, de quibus per prius
et posterius dicitur; nam unum simpliciter est prius uno conjunctione.
Secundo dividit enunciationem ut genus in species; dividit enim eam in
affirmationem et negationem, quae sunt species enunciationis: licet
enim affirmatio sit prior negatione; non tamen propter hoc enunciatio
de eis analogice praedicatur, sicut dictum est quod praedicatur de
simpliciter una et conjunctione una. Notandum quod unum dividentium
aliquod commune potest esse prius altero dupliciter. Uno modo secundum
proprias rationes aut naturas dividentium. Alio modo secundum majorem
participationem rationis illius communis quod in ea dividitur. Primum
autem non tollit univocationem generis; ut manifestum est in numeris,
in quibus binarius secundum propriam rationem naturaliter est prior
ternario; sed tamen aequaliter participant rationem communis, scilicet
numeri: nam ita ternarius sicut et binarius est multitudo mensurata per
unum. Secunda autem prioritas impedit univocationem generis: et
propter hoc, ens non potest esse genus substantiae et accidentis, quia
in ratione entis prius habet esse substantia, quae est ens per se,
quam accidens, quod est ens in alio vel in aliud. Sic in proposito.
Licet affirmatio primo modo, scilicet secundum suam naturam, sit
prior negatione, non tamen secundo modo; immo aequaliter participant
rationem enunciationis; utraque enim est oratio verum vel falsum
significans. Est autem secundum suam naturam affirmatio prior
negatione: nam affirmatio est enunciatio alicujus de aliquo, ut homo
est animal; negatio vero est enunciatio alicujus ab aliquo, ut homo
non est lapis. Cum autem enunciatio, ut dictum est, sit vox
significativa, non immediate significat rem, sed mediante conceptu
intellectus. Unde in omni enunciatione est tria considerare: scilicet
ipsam vocem, quae est signum conceptus intellectus; et ipsum conceptum
intellectus, qui est ipsa similitudo rei; et ipsam rem. Quantum ad
vocem, prior est affirmatio negatione, quia minus habet de
compositione quam negatio: plures enim dictiones sunt Socrates non
currit quam Socrates currit: et per consequens est magis composita.
Ex parte intellectus prior est affirmatio, quae significat
compositionem, quam negatio, quae significat divisionem: posterior
enim est divisio compositione, sicut non est corruptio nisi
generatorum, sic non est divisio nisi compositorum. Ex parte etiam
rei affirmatio quae significat esse, prior est negatione quae
significat non esse, sicut habitus naturaliter prior est negatione.
Tertia vero divisio ipsius enunciationis est in universalem,
particularem, indefinitam et singularem. Sufficientia autem dictarum
divisionum potest sic sumi. In ipsa enim enunciatione est considerare
totam suam entitatem quae est ex subjecto et praedicato, et ipsorum
conjunctionem. Et quia omne quod est, ideo est quia unum numero est;
ideo consideratur utrum sit una simpliciter, vel una conjunctione: et
ista divisio dicitur pertinere ad substantiam enunciationis. Secundo
est in ea considerare ipsum praedicatum, ut componitur subjecto sine
negatione vel cum negatione. Et quia praedicatum est pars formalis
enunciationis; ideo haec divisio dicitur pertinere ad qualitatem
enunciationis; qualitatem scilicet essentialem, secundum quod
differentia significat quale quid, ut supra dictum est. Tertio est in
ea considerare ipsum subjectum, prout scilicet est praedicabile de
pluribus, vel de uno; et sic fit tertia divisio: et haec dicitur
pertinere ad quantitatem enunciationis, nam quantitas sequitur
materiam. Unde versus: quae, Ca. vel Hyp., qualis, Ne. vel
Aff., quanta, Uni., Par., in., Sin.. Hic autem versus
sic intelligitur: in eo namque sunt tria nomina interrogativa:
scilicet quae, quod quaerit de substantia. Qualis, quod quaerit de
qualitate; et quanta, quod quaerit de quantitate. Unde quando fit
interrogatio per quae, quaerendo scilicet de substantia enunciationis,
respondetur categorica vel hypothetica: quando fit interrogatio per
qualis, respondetur affirmativa vel negativa: quando fit interrogatio
per quanta, respondetur universalis, particularis, indefinita vel
singularis. De prima divisione enunciationis dicetur in tractatu de
enunciationibus hypotheticis. De secunda vero ejus divisione, satis
dictum est.
|
|