|
Restat dicere de tertia divisione, quae est secundum quantitatem.
Ubi nota quod enunciationum categoricarum quaedam sunt de inesse,
quaedam vero modales. Dicitur autem enunciatio de inesse, quae est de
simplici inhaerentia praedicati ad subjectum, ut homo est animal.
Modalis vero in qua inhaerentia praedicati ad subjectum modificatur,
ut Socratem currere est possibile, vel homo est animal necessario.
Unde primo dicendum est de quantitate, aequipollentiis,
oppositionibus, quae quantitatem sequuntur in enuntiationibus de
inesse; secundo de eis in enuntiationibus modalibus. Ad videndum
autem quantitatem ipsarum enuntiationum de inesse, sciendum quod ea
quae intellectus apprehendit, quaedam sunt universalia, videlicet quae
apta nata sunt in pluribus inveniri: quaedam sunt singularia,
videlicet quae non sunt apta inveniri nisi in uno. Universale autem
potest dupliciter considerari: uno modo quasi separatum a
singularibus, scilicet secundum esse quod habet in intellectu
objective: alio modo secundum esse quod habet in singularibus. Primo
modo considerato universali, aliquid de eo potest dupliciter
enuntiari. Uno modo quando ei attribuitur aliquid quod pertinent ad
solam actionem intellectus; ut cum dicimus homo est praedicabilis de
multis vel homo est universale, vel homo est species: hujusmodi enim
intentiones format intellectus, et attribuit eas naturae intellectae,
puta homini, secundum quod comparat ipsam ad res quae sunt extra
animam. Alio modo enuntiatur aliquid de universali sic sumpto, quando
attribuitur sibi aliquid prout ipsa natura intellecta apprehenditur ab
intellectu ut unum; illud tamen quod ei attribuitur, non pertinet ad
actum intellectus, sed ad esse quod habet ipsa natura intellecta in
rebus quae sunt extra animam; puta si dicatur homo est dignissima
creaturarum: hoc enim convenit naturae humanae secundum quod est in
singularibus: nam quilibet homo singularis est dignior aliis creaturis
irrationalibus; sed tamen omnes homines singulares non sunt unus homo
extra animam, ut dicitur in praedicta enunciatione homo est dignissima
creatura ubi ly homo stet pro omnibus singularibus, sed solum in
acceptione intellectus est unus. Et quia communiter non est
apprehensum quod universalia extra singularia subsistant; ideo communis
usus loquendi non habet aliquam dictionem seu aliquod signum quod
addatur universali secundum dictos modos quibus aliquid de eo
praedicatur. Sed Plato, qui posuit universalia subsistere extra
singularia, invenit quasdam dictiones, quas addebat universalibus in
talibus modis praedicandi: dicebat enim: per se homo est species,
vel: homo praedicabilis est species. Secundo modo enuntiatur aliquid
de universali, secundum quod est in ipsis singularibus; et hoc
dupliciter. Uno modo cum attribuitur sibi aliquid ratione ipsius
universalis, quod videlicet ad essentiam ipsius pertinet, vel
consequitur principia essentialia ipsius; ut cum dicitur homo est
animal vel homo est risibilis. Alio modo quando attribuitur ei aliquid
ratione singularis in quo invenitur; scilicet quando attribuitur sibi
aliquod accidens individuale, ut cum dicitur homo ambulat. Et quia
iste modus enuntiandi aliquid de universali, cadit in communi
apprehensione hominum; ideo inventae sunt quaedam actiones ad
designandum modum attribuendi aliquid universali sic accepto. Unde si
attribuitur sibi aliquid primo modo, scilicet ratione ipsius ut
universale est; quia hoc est universaliter de eo aliquid praedicari,
ideo adinventum est hoc signum omnis quod designat, quod praedicatum
attribuitur subjecto universaliter quantum ad totum illud quod sub
subjecto continetur. In negativis vero praedicationibus ad idem
inventa est haec dictio nullus: per quam significatur, quod
praedicatum removetur a subjecto universaliter secundum totum quod
continetur sub eo. Si vero attribuitur ei aliquid secundo modo,
scilicet ratione singularis; ad hoc designandum in affirmativis
inventum est signum particulare, scilicet haec dictio quidam vel
aliquis, per quam designatur quod praedicatum attribuitur universali
subjecto ratione ipsius particularis. Sed quia indeterminate formam
alicujus singularis significat; ideo designat universale sub quadam
indeterminatione. Unde et dicitur individuum vagum. In negativis
vero non est inventa aliqua dictio, seu aliquod aliud signum: sed
dicimus quidam homo non currit vel nonnullus homo currit. Sic ergo
sunt tria genera affirmationum in quibus de universali aliquid
praedicatur. Una, in qua de universali aliquid praedicatur
universaliter, ut omnis homo est animal. Secunda, in qua de
universali aliquid praedicatur particulariter, ut quidam homo est
albus. Tertia, in qua aliquid de universali praedicatur absque
determinatione universali vel particulari, ut homo est animal. Prima
enunciatio dicitur universalis: secunda particularis: tertia
indefinita. Quibus si addatur singularis, in qua aliquid de singulari
praedicatur, ut Socrates currit, erunt quatuor modi enunciationum,
quae possunt esse negativae sicut sunt affirmativae. Et sic patet et
cetera.
|
|