|
Nunc dicendum est qualiter praedictae enunciationes universales,
particulares et indefinitae opponantur. Notandum quod aliquid alicui
quatuor modis potest opponi. Uno modo relative, ut pater et filius;
alio modo contradictorie, ut, Socrates currit, Socrates non
currit; tertio modo privative, ut visus et caecitas; quarto modo
contrarie, ut albedo et nigredo. De oppositis relative dictum est in
praedicamento relationis. Contradictio vero est oppositio cujus
secundum se non est medium inter esse enim et non esse non est medium.
Ad hoc autem quod sit contradictio inter aliqua, requiruntur septem:
primo quod opponantur duae propositiones, quarum una sit affirmativa et
altera negativa: secundo quod tales enunciationes sint ejusdem
subjecti: tertio quod sint ejusdem praedicamenti: quarto quod non fiat
praedicatio secundum diversas partes subjecti, sicut cum dicitur,
Socrates est albus dentes, et Socrates non est albus manum: quinto
quod non sit diversus modus ex parte praedicati, sicut cum dicitur,
Socrates currit tarde, et Socrates non currit velociter: sexto,
quod non sit diversitas ex parte mensurae loci et temporis: septimo
quod non sit diversitas ex habitudine ad aliquid extrinsecum, sicut cum
dicitur, decem homines sunt multi in domo, et non sunt multi in
theatro. Privatio vero est negatio in subjecto apto nato. Licet enim
caecitas neget visum, non tamen simpliciter, sed in subjecto nato apto
videre: bene enim dicitur animal caecum, sed non lapis caecus.
Contrarie autem opponuntur quae in eodem genere posita maxime a se
distant, et vicissim eidem subjecto insunt: non enim albedini
apponitur albedo, sed nigredo, quae a se maxime distant. Sciendum,
quod oppositio non praedicatur de dictis oppositionibus sicut genus de
suis speciebus, sed ut analogum de suis analogatis: vera namque
oppositio est oppositio simpliciter, quae dicitur contradictio. Aliae
vero dicuntur oppositiones secundum quid; et in tantum sunt
oppositiones, in quantum aliquo modo dicunt contradictionem, scilicet
esse et non esse. Sciendum etiam est, quod in contradictione ita
opponitur negatio affirmationi, quod nihil ponit. In privatione autem
ita opponitur privatio habitui, quod supponit subjectum. In
contrarietate vero ita est oppositio, quod supponitur subjectum, et
aliqua forma: ita enim albedo opponitur nigredini, quod supponit
aliquod subjectum, propter quod dicitur vicissim insunt: et albedo
etiam ponit aliquam formam, quod non facit negatio nec privatio.
Sciendum, quod universalis affirmativa opponitur universali negativae
ejusdem subjecti et praedicati contrarie: unde omnis homo est albus et
nullus homo est albus sunt contrariae. Ratio est, quia ut dictum
est, contrarie opponuntur quae maxime a se distant non enim nigrum
dicitur aliquid ex hoc solo quod non est album; sed super hoc, quod
est non esse album, quod significat remotionem albi, addit nigrum
extremam remotionem ad albo. Sic ergo id quod affirmatur per hanc
enunciationem omnis homo currit, oportet quod removeatur per hanc
negationem non omnis homo currit: oportet enim quod negatio removeat
modum quo praedicatum dicitur de subjecto, quem designat hoc signum
omnis sed super hanc remotionem addit haec enuntiatio nullus homo currit
totalem remotionem quae est in extrema distantia. Merito ergo dicuntur
contrariae omnis homo currit et nullus homo currit. Particularis autem
affirmativa et particularis negativa nullo modo opponuntur contrarie,
id est contraria oppositione. Contrariae namque differunt extrema
distantia: particularis autem affirmativa et particularis negativa se
habent sicut media inter contraria; media autem non sunt contraria.
Nec etiam opponuntur contradictorie: ut enim dictum est, hoc signum
quidam quod facit propositionem esse particularem, designat
universale, seu terminum communem, indeterminate; unde non determinat
illud ad hoc singulare vel ad istud. Et propter hoc affirmatio et
negatio non erunt in eodem subjecto singulari, quod requiritur in
contradictione, ut supra dictum est: ideo nullo modo sibi opponitur.
Dicuntur tamen subcontrariae, quia sub contrariis continentur.
Universalis autem affirmativa et particularis negativa: universalis
negativa, et particularis affirmativa, opponuntur contradictorie.
Cujus ratio est, quia contradictio consistit in sola remotione
affirmationis per negationem. Universalis autem affirmativa removetur
per solam negationem particularem, nec aliquid aliud ex necessitate
exigitur: sicut per hanc quidam homo non currit removetur haec omnis
homo currit. Particularis autem affirmativa non potest removeri per
particularem negativam, quia sibi non opponitur, ut dictum est.
Oportet ergo quod removeatur per universalem negativam. Sic ergo
istae, scilicet omnis homo currit, quidam homo non currit, et nullus
homo currit, quidam homo currit, sunt contradictoriae. Quaelibet
autem particularis dicitur subalterna suae universalis. Et sic patet
de oppositionibus propositionum in quibus sunt signa, et singularium.
Indefinitae autem sequuntur regulam particularium.
|
|