|
Restat nunc dicere de aequipollentiis dictarum enunciationum. Ubi
nota: quod negatio praeposita ante signum, et per consequens ante
enuntiationem, aequipollet suae contradictoriae. Posita vero post
signum, in compositione scilicet enunciationis, facit eam aequipollere
suae contrariae. Praeposita vero et postposita facit eam aequipollere
suae subalternae. Causa autem istarum aequipollentiarum est: nam in
enunciationibus praedictis est considerare quantitatem, videlicet
universalitatem, particularitatem: et qualitatem, scilicet negationem
et affirmationem. Hoc est autem natura negationis, ut neget et tollat
totum quod invenit post se. Sic ergo ista enuntiatio omnis homo currit
est universalis et affirmativa: cui si praeponatur negatio, scilicet
non omnis homo currit, ista negatio tollit universalitatem, et sic
remanet particularis, vel indefinita, scilicet sine signo, quae
aequipollet particulari; et tollit affirmationem, et per consequens
remanet negativa. Aequipollet ergo huic, scilicet quidam homo non
currit, quae erat sua contradictoria. Similiter sit haec enunciatio
nullus homo currit: certum est, quod haec enunciatio sit universalis
et negativa: praeponatur sibi negatio, et dicatur non nullus homo
currit: negatio tollit universalitatem, ergo erit particularis:
tollit etiam negationem, et sic erit affirmativa, haec scilicet quidam
homo currit, quae erat sua contradictoria: et idem erit de
particularibus: nam haec, non quidam homo currit, aequipollet huic
nullus homo currit: et propter hanc causam haec non quidam homo non
currit, aequipollet huic, scilicet, quilibet homo currit. Similiter
etiam si sumatur haec enunciatio omnis homo currit, et postponatur
negatio signo universali et ponatur ad compositionem sic omnis homo non
currit, quia negatio non invenit post se signum, non negat illud, et
per consequens remanet universalis enunciatio; aufert autem negatio
affirmationem, et sic facta est enunciatio negativa et universalis:
aequipollet ergo suae contrariae, scilicet huic nullus homo currit.
Similiter haec nullus homo currit, est universalis et negativa: nam
signum negativum negat compositionem enunciationis. Postponatur ergo
ei negatio, et dicatur nullus homo non currit: quia negatio non habet
signum post se, remanet enunciatio universalis. Et quia erat negativa
quantum ad compositionem, aufert negationem, et remanet affirmativa,
haec scilicet omnis homo currit, quae erat sua contraria. Similiter
etiam sumatur ista omnis homo currit, quae est universalis et
affirmativa et praeponatur sibi et postponatur negatio sic non omnis
homo non currit: certum est quod secunda negatio negat ejus
compositionem. Unde dato quod illa esset negativa, haec scilicet,
omnis homo non currit, praeposita ergo negatio invenit post se
universalitatem quam tollit, et sic facit eam particularem, invenit et
negationem quam tollit, et facit eam affirmativam; et erit haec,
scilicet quidam homo currit, quae erat sua subalterna. Et sic est de
omnibus aliis si praeponatur et postponatur in eis negatio: quia
aequipollent suo subalterno, sive sit universalis, sive particularis.
Notandum quod aliquando contingit quod in eadem enunciatione sunt duo
signa universalia negativa: unum videlicet in subjecto, et alterum in
praedicato, sicut in hac, nullus homo nullum animal est: dico quod
ista aequipollet huic omnis homo aliquod animal est. Ratio est, quia
quodlibet dictorum signorum et est universale, et habet in se
negationem. Et quia non praeponitur negatio primo signo, remanet
enunciatio universalis: ergo negatio inclusa in primo signo, quod est
signum universale et negativum, praeponitur negationi, seu secundo
signo, quod est signum universale, et signum negativum. Et quia
invenit universalitatem, destruit ergo universalitatem, et remanet
particulare: destruit negationem, et sic remanet enunciatio
affirmativa, haec scilicet omnis homo aliquod animal est. Vel
dicatur, sicut communiter dicitur, quod nullus non, aequipollet ei,
quod est omnis, et dico non scilicet negationem quae continetur in
secundo signo; non nullus vero aequipollet ei quod est quoddam, et
nullus non, sumo pro negatione quae est in primo signo: et sic remanet
omnis homo aliquod animal est. De omnibus his aequipollentiis, datur
versus. Prae Contradic. post Contra., prae postque Subalter.
Qui sic intelligitur: prae, idest negatio praeposita Contradic.
idest facit aequipollere suo contradictorio: post, idest negatio
postposita, facit aequipollere suo Contra., idest contrario. Prae
postque idest negatio quae praeponitur et post ponitur facit
aequipollere suo subalterno. Et sic patet de aequipollentiis
categoricarum.
|
|