|
Modo dicendum est de tertia parte, videlicet de his quae pertinent ad
tertiam operationem intellectus. Licet enim, ut dictum est, a
philosopho ponantur duae operationes intellectus, scilicet simplicium
intelligentia, et compositio vel divisio; tamen additur tertia
operatio, quae est discursus ab uno composito vel diviso ad aliud.
Hoc autem fit per argumentationem. Est autem argumentatio oratio
significativa discursus rationis ab uno cognito ad aliud incognitum,
vel a magis incognito ad minus cognitum. Sunt autem argumentationis
quatuor species: scilicet syllogismus, enthymema, inductio et
exemplum. Sive haec divisio sit generis in suas species, vel analogi
in sua analogata, nihil ad propositum. Et quia syllogismus perfectior
est omnibus aliis, ad quem aliae species argumentationis reducuntur,
sicut imperfectum ad perfectum; ideo de ipso dicendum est. Definitur
autem syllogismus sic: syllogismus est oratio in qua quibusdam positis
et concessis necesse est aliud evenire per ea quae posita sunt et
concessa. Oratio hic est genus syllogismi. Ut enim in tractatu de
enunciatione dictum est, nihil prohibet orationem esse plures et unam
cujusmodi est in syllogismo. In hoc autem quod dicit quibusdam positis
tangit propositiones ipsius syllogismi: per hoc quod dicit necesse est
aliud evenire, tangit conclusionem. Unde oportet scire quid est
propositio. Est autem propositio, ut hic sumitur, enunciatio, qua
posita ad eam aliud sequitur: non enim omnis enunciatio est
propositio; sed solum illa quae ponitur in aliqua specie
argumentationis, ad quam sequitur conclusio. Verbi gratia, cum
dicitur: omnis homo est animal, omne risibile est homo, ergo omne
risibile est animal; ista omnis homo est animal, est propositio, et
similiter illa omne risibile est homo; proponuntur enim ut ad eas
sequatur illa omne risibile est animal. Haec autem omne risibile est
animal, licet sit enunciatio, constat enim ex terminis, non tamen est
propositio. Est autem terminus in quem resolvitur propositio, ut
subjectum et praedicatum. Cum enim dico, homo est animal, homo est
terminus qui dicitur subjectum; animal est terminus qui dicitur
praedicatum. Sciendum, quod licet propositio ex terminis componatur,
et in eis resolvatur; non tamen in definitione termini ponitur
compositio propositionis, sed resolutio. Hujus causa est: nam
logica, ut Boetius in sua topica dicit, duas habet partes: scilicet
inventivam, et judicativam. Est autem inventio excogitatio rerum
verarum aut verisimilium, quae alteram partem contradictionis
probabilem reddunt. Probabile autem est quod videtur omnibus aut
pluribus aut sapientibus, et his scilicet sapientibus, aut omnibus aut
pluribus aut maxime notis. Huic autem parti logicae deserviunt duo
libri: scilicet topicorum et elenchorum. Judicium autem, ut hic
sumitur, est recta determinatio rationis, in his quorum est judicium.
Recte autem determinat ratio quando principiata resolvit in principia.
Et ideo scientia quae est recta determinatio scibilium est per causas,
scilicet cum ratio resolvit causata in causas: et propterea haec pars
logicae, scilicet judicativa, dicitur analytica seu resolutoria, quia
resolvit principiata in principia. Huic autem parti logicae deserviunt
duo libri; scilicet priorum et posteriorum. Et quia de materia libri
priorum hic intendimus, ideo hic definitur terminus per resolutionem
propositionis. Est autem subjectum de quo aliquid dicitur.
Praedicatum vero quod de altero dicitur: seu sit dicere mentis vel
rationis, seu sit oris vel vocis. Dicitur autem terminus eo quod sic
per ipsum terminatur propositio, quod non ultra progreditur. In hoc
autem tractatu dicemus de syllogismo simpliciter. Est autem
syllogismus simpliciter, in quo non consideratur materia in qua talis
vel talis syllogismus fit; idest non consideratur utrum talis materia
sit probabilis vel necessaria; sed solum consideratur syllogismus ad
suam ordinationem. In omni autem materia existentibus veris vel
probabilibus praemissis, semper sequitur conclusio vera vel
probabilis. Quod autem talis ordinatio sit bona, probatur per duo
principia per se nota. Dico autem principia hic primas propositiones
per se notas. Haec autem principia sunt dici de omni, et dici de
nullo. Est autem dici de omni, quando nihil est sumere sub subjecto,
de quo non dicatur praedicatum; dici vero de nullo est, quando nihil
est sumere sub subjecto, a quo non removeatur praedicatum. De his
autem inferius melius dicetur. Sciendum quod quia syllogismi variantur
per diversas figuras, ut infra dicetur; ideo aliqui syllogismi non
possunt immediate probari per dicta duo principia. Et propterea tales
syllogismi indigent uno alio principio, per quod possunt reduci ad dici
de omni, vel ad dici de nullo. Hoc autem principium est: quando ex
opposito consequentis infertur oppositum antecedentis primae
conclusionis, tunc prima consequentia fuit bona. Unde omnes illi
syllogismi in quibus non potest recte salvari dici de omni, vel dici de
nullo, cum dicto tertio principio reducuntur ad formam in qua salvatur
dici de omni, vel dici de nullo: et haec reductio vocatur ab aliquibus
per impossibile, a philosopho vero per syllogismum conversivum.
Similiter etiam reducuntur praedicti tales syllogismi ad praedicta duo
principia per conversionem propositionum. Sed quia conversiones non
probantur esse bonae nisi per tertium principium, ideo dicendum est,
qui syllogismi reducuntur ad illa duo principia solum in virtute tertii
principii. Qualiter autem fiant conversiones, et per dictum tertium
principium probentur, dicamus: et primo in propositionibus de inesse,
deinde in propositionibus modalibus.
|
|