|
Dicto de syllogismis ostensivis, et de inventione medii eorum,
dicendum est de syllogismis ad impossibile. Differt enim syllogismus
ad impossibile ab ostensivo. Nam ostensivus ex duabus praemissis veris
concludit conclusionem veram. Syllogismus vero ad impossibile non sic
facit; sed ex altera praemissarum falsa concludit falsum evidenter.
Deinde ex contradictione falsi conclusi iterum concludit
contradictionem praemissae falsae. Verbi gratia, de utroque. Dato
quod adversarius diceret hanc propositionem falsam, scilicet omnis homo
currit, contra eam per syllogismum ostensivum arguo sic: quia sumo
duas praemissas veras, et concludo contradictionem propositionis
praedictae sic. Nullum quiescens currit. Quidam homo quiescit.
Ergo quidam homo non currit. Haec conclusio contradicit propositioni
adversarii quae erat omnis homo currit: et quia sua est falsa, mea est
vera, et e converso. Si vero volo eam reprobare per syllogismum ad
impossibile, sumo eam cum altera propositione vera, et facio eas
praemissas alicujus syllogismi, et concludo conclusionem falsam
evidenter, et assumo contradictorium istius conclusionis falsae, et ex
ea concludo contradictoriam falsae praemissae sic: omne currens
movetur. Omnis homo currit. Ergo omnis homo movetur. Sed quidam
homo non movetur. Ergo quidam homo non currit. Modo ex falsitate
hujus praemissae ostendo veritatem hujus meae propositionis, et ex
istius veritate ostendo falsitatem illius. Ratio enim veritatis istius
ultimae conclusionis syllogismi ad impossibile est: quia in syllogismis
ordinatis in modo et in figura nunquam conclusio erit falsa, nisi
aliqua praemissarum fuerit falsa. Concluditur autem primo ostensive
conclusio falsa, scilicet omne currens movetur: aliqua ergo
praemissarum fuit falsa. Non mea, scilicet omne currens movetur:
ergo propositio adversarii, scilicet omnis homo currit, est falsa:
ergo ejus contradictoria, scilicet quidam homo non currit, quae est
ultima conclusio syllogismi ad impossibile ab ostensivo est vera.
|
|