|
Nunc dicendum est in quibus figuris, et in quibus modis syllogismi ad
impossibile possunt fieri. Ubi primo sciendum, sicut dictum est,
quod conclusio syllogismi ad impossibile non est illa quae per
syllogismum ostensivum primo false concluditur, sed quae ultimo
concluditur, scilicet contradictoria praemissae adversarii falsae.
Debet autem semper esse contradictoria, et non contraria: quia, ut
supra in alio tractatu dictum est, lex contradictoriarum talis est,
quod si una est vera, reliqua est falsa, et e converso. Unde si
praemissa assumpta adversarii est falsa, semper sequitur, si conclusio
syllogismi ad impossibile est sibi contradictoria, quod sit vera. Si
vero esset sibi contraria, quantumcumque illa foret falsa, non tamen
necessario sequeretur istam esse veram: duae enim contrariae possunt
simul esse falsae, ut supradictum est. Secundum ergo dicta, cum in
prima figura nullus syllogismus sit qui habeat aliquam praemissarum
particularem negativam, conclusio in prima figura non poterit concludi
per impossibile, sed universalis. Quia vero in primo modo primae
figurae ambae praemissae sunt universales affirmativae, quarum
oppositae sunt particulares negativae, ideo in ea non potest concludi
nisi particularis negativa, si sumatur primo major falsa, scilicet:
omnis homo est lapis. Omne risibile est homo. Ergo omne risibile est
lapis. Sed quoddam risibile non est lapis. Ergo quidam homo non est
lapis. Si sumatur minor falsa, idem sequitur sic: omne risibile est
homo. Omnis lapis est risibilis. Ergo omnis lapis est homo. Sed
quidam lapis non est homo. Ergo quidam lapis non est risibilis. In
secundo vero modo primae figurae potest concludi particularis
affirmativa et particularis negativa sic. Nullus homo est animal.
Omne risibile est homo. Ergo nullum risibile est animal. Sed
quoddam risibile est animal. Ergo quidam homo est animal,
particularis negativa sic: nullus homo est lapis. Omnis margarita est
homo. Ergo nulla margarita est lapis. Sed quaedam margarita est
lapis. Ergo quaedam margarita non est homo. In tertio vero modo
primae figurae concluditur per impossibile particularis negativa, et
universalis negativa. Particularis negativa sic: omnis homo est
lapis. Quoddam risibile est homo. Ergo quoddam risibile est lapis.
Sed nullum risibile est lapis. Ergo quidam homo non est lapis.
Universalis negativa sic: omnis homo est animal. Quidam lapis est
homo. Ergo quidam lapis est animal. Sed nullus lapis est animal.
Ergo nullus lapis est homo. In quarto vero modo concluditur
particularis affirmativa sic: nullum animal est substantia. Quidam
homo est animal. Ergo quidam homo non est substantia. Sed omnis homo
est substantia. Ergo quoddam animal est substantia. Universalis vero
negativa sic. Nullum animal est lapis. Quaedam margarita est
animal. Ergo quaedam margarita non est lapis. Sed omnis margarita
est lapis. Ergo nulla margarita est animal. Et sic patet de
syllogismis ad impossibile, qui possunt fieri in prima figura. Et
eodem modo possunt fieri in aliis duabus figuris: ut scilicet ex
opposito falsae conclusionis inferatur oppositum falsae praemissae;
oppositum scilicet falsae praemissae quod est contradictorium ejus.
Unde, quia in primo et secundo modo secundae figurae praemissae sunt
universalis affirmativa et universalis negativa, quarum oppositae sunt
particularis negativa et particularis affirmativa; ergo in eis potest
concludi per syllogismum ad impossibile particularis affirmativa et
particularis negativa: particularis affirmativa, si sumatur major
falsa; negativa vero, si sumatur minor falsa: et sic fiat in omnibus
aliis modis tam secundae quam tertiae figurae. Sciendum, quod
universalis affirmativa per impossibile non potest concludi nisi in
quarto modo secundae figurae, et in quinto tertiae: in his videlicet
modis de quibus supradictum est, quod per conversiones propositionum
non poterant reduci ad modos primae figurae. Et causa est, quia solum
isti duo modi habent praemissam particularem negativam, et non alii:
et dico de syllogismis directe concludentibus. Ponamus exemplum de
utroque modo qualiter in eis concludatur per impossibile universalis
affirmativa in quarto modo secundae figurae sic: omnis homo est
animal. Quoddam risibile non est animal. Ergo quoddam risibile non
est homo. Sed omne risibile est homo. Ergo omne risibile est
animal. In quinto modo tertiae figurae sic: quidam homo non est
animal. Omnis homo est risibilis. Ergo quoddam risibile non est
animal. Sed omne risibile est animal. Ergo omnis homo est animal.
Notandum quod philosophus secundo priorum facit solum unam praemissam
falsam in quolibet modo omnium figurarum, et concludit per syllogismum
ad impossibile in quolibet solum unam conclusionem: et tamen nos in
quolibet modo dicimus utranque falsam, et concludemus per impossibile
oppositam utriusque. Notandum quod in prima et secunda figura magis
congrue ponitur minor falsa: quia quod subjicitur in opposita
conclusionis falsae subjicitur postea in conclusione syllogismi ad
impossibile. Verbi gratia, in prima figura sic: omnis homo est
animal. Omnis lapis est homo. Ergo omnis lapis est animal. Sed
quidam lapis non est animal. Ergo quidam lapis non est homo. Modo
lapis est subjectum in opposita conclusionis falsae et in conclusione
ultima; si vero ponitur major falsa, colorari potest, ut dictum est,
et communiter sic utimur. Patet ergo qui syllogismi ad impossibile,
et in quibus modis et figuris fiant.
|
|