|
Et quia omnes syllogismi ad impossibile reducuntur ad syllogismos
ostensivos, ideo videndum est qualiter id fiat. Sciendum, quod
syllogismi qui fiunt ad impossibile in prima figura, sunt ostensivi in
secunda et tertia figura. Si enim concluditur opposita majoris
propositionis falsae; fit syllogismus ostensivus in tertia figura sic.
Verbi gratia, in primo modo primae figurae quando concluditur
oppositum majoris sic: omnis homo est lapis. Omne risibile est homo.
Ergo omne risibile est lapis. Sed quoddam risibile non est lapis.
Ergo quidam homo non est lapis. Hanc conclusionem, scilicet quidam
homo non est lapis, quatuor enunciationes praecesserunt: quarum duae
fuerunt falsae, scilicet major, et conclusio illius syllogismi
ostensivi: duae vero fuerunt verae, scilicet minor illius syllogismi,
et opposita conclusionis. Ex his duabus veris in tertia figura
sequitur praedicta conclusio, scilicet quidam homo non est lapis: ita
quod opposita conclusionis fiat major, et minor syllogismi ostensivi
remaneat minor sic: quoddam risibile non est lapis. Omne risibile est
homo. Ergo quidam homo non est lapis. Hic est quintus modus tertiae
figurae. Quando vero per impossibile concluditur oppositum minoris,
fit syllogismus ostensivus in secunda figura. Verbi gratia, sit
syllogismus ad impossibile iste: omnis homo est animal. Omnis lapis
est homo. Ergo omnis lapis est animal. Sed quidam lapis non est
animal. Ergo quidam lapis non est homo. Auferantur duae falsae,
scilicet minor, et conclusio syllogismi ostensivi; et fiat syllogismus
in quarto modo secundae figurae sic: omnis homo est animal. Quidam
lapis non est animal. Ergo quidam lapis non est homo. Et sic fit in
aliis modis primae figurae: ut videlicet si in syllogismo ad
impossibile concluditur oppositum majoris, reducitur ad tertiam
figuram, opposita conclusionis existente majori, et cum minori vera.
Si vero concluditur oppositum minoris, fit talis syllogismus
ostensivus in secunda figura; ita quod oppositum conclusionis sit minor
propositio, et major vera remaneat minor. Syllogismi vero ad
impossibile qui fiunt in secunda figura, sunt ostensivi in prima figura
et in tertia. Si enim concluditur per impossibile oppositum majoris,
fit ostensivus in tertia figura. Verbi gratia, sit syllogismus ad
impossibile iste: nullus homo est animal. Omne risibile est homo.
Ergo nullum risibile est homo. Sed quoddam risibile est homo. Ergo
quidam homo est animal. Auferantur falsae, et fiat syllogismus in
quarto modo tertiae figurae sic: omne risibile est animal. Quoddam
risibile est homo. Ergo quidam homo est animal. Sciendum quod quando
in prima figura syllogismus ad impossibile concludebat oppositum
majoris, reducebatur, et fiebat syllogismus ostensivus in tertia
figura; et oppositum conclusionis primi syllogismi ostensivi fiebat
major in secundo syllogismo, et minor ejusdem syllogismi remanebat
minor in secundo syllogismo. Sed hic non fit ita; sed minor primi
syllogismi fit major in secundo syllogismo. Si vero concluditur per
impossibile oppositum minoris, fit syllogismus ostensivus in prima
figura sic: nullus homo est lapis. Omne risibile est lapis. Ergo
nullum risibile est homo. Sed quoddam risibile est homo. Ergo
quoddam risibile non est lapis. Auferantur omnes falsae, et fiat
syllogismus in quarto modo primae figurae sic: nullus homo est lapis.
Quoddam risibile est homo. Ergo quoddam risibile non est lapis.
Eodem modo syllogismi ostensivi aliorum modorum secundae figurae.
Unde si major est falsa et minor vera, tunc minor fit major, et
oppositum conclusionis fit minor. Si vero major sit vera, et minor
falsa; tunc major remanet major, et oppositum conclusionis fit minor.
Syllogismi vero ad impossibile qui sunt in tertia figura, sunt
ostensivi in prima figura et secunda. Unde si per impossibile
concluditur opposita majoris, fit ostensivus in prima figura: ita
videlicet quod oppositum conclusionis primi syllogismi fiat major
propositio in secundo syllogismo; et minor quae fuit remaneat minor,
sic: omnis homo est lapis. Omnis homo est risibilis. Ergo quoddam
risibile est lapis. Sed nullum risibile est lapis. Ergo quidam homo
non est lapis. Fiat autem ostensivus in prima figura sic: nullum
risibile est lapis. Omnis homo est risibilis. Ergo nullus homo est
lapis. Ad universalem veram bene sequitur sua particularis vera.
Unde si haec est vera nullus homo est lapis, quae est conclusio istius
secundi syllogismi; erit etiam haec vera quidam homo non est lapis:
quae fuit conclusio syllogismi ad impossibile. Si vero per impossibile
concluditur opposita minoris, fiat syllogismus in secunda figura
ostensivus: ita quod opposita conclusionis primi syllogismi fiat minor
in secundo syllogismo, et major primi syllogismi fiat minor, sic:
omnis homo est animal. Omnis homo est lapis. Ergo quidam lapis est
animal. Sed nullus lapis est animal. Ergo quidam homo non est
lapis. Fiat ergo syllogismus ostensivus sic: nullus lapis est
animal. Omnis homo est animal. Ergo nullus homo est lapis. Ad quam
sequitur, quidam homo non est lapis. Eodem modo fiat in aliis modis
tertiae figurae. Et sic patet de syllogismis ad impossibile.
Sciendum quod philosophus in libro priorum multa alia genera
syllogismorum ponit; scilicet irregulares, conversivos, ex
oppositis, et multa alia. Sed quia solum ista duo genera
syllogismorum de inesse apud modernos sunt in usu, de aliis non me
intromisi. Patet ergo de syllogismis de inesse et cetera.
|
|