|
Nunc dicendum est de syllogismis modalibus. Ubi sciendum quod, quia
eodem modo sumuntur propositiones de necessario et impossibili et illae
de possibili et contingenti, ut supra in tractatu de conversionibus
dictum est; ideo duobus modis fiunt syllogismi modales inter se
differentes. Primo dicemus de syllogismis de necessario, ad quos
reduci possunt illi de impossibili. Secundo de syllogismis de
contingenti, ad quos reducuntur illi de possibili contingenter sumpto.
Sciendum quod syllogismi de necessario aliqui habent ambas
propositiones necessarias; et tunc in quacumque figura vel modo fiant,
semper conclusio est necessaria. Verbi gratia. Necesse est omnem
hominem esse animal. Necesse est omne risibile esse hominem. Ergo
necesse est omne risibile esse animal: et sic de singulis et cetera.
Notandum, quod duplex est necessarium: scilicet necessarium
simpliciter, quando aliquid inest simpliciter, et non secundum aliquod
tempus vel locum, vel hujusmodi: sicut necessarium est hominem esse
animal. Aliud est necessarium secundum quid, vel secundum tempus;
sicut dicimus quod omne quod est, quando est, necesse est esse; vel
secundum locum vel secundum aliquod hujusmodi: et isto modo non sumitur
propositio necessaria. Socrates enim quando currit, necessario
currit, et tamen haec propositio Socrates currit, non est
necessaria, sed contingens. Si vero syllogismi de necessario alteram
propositionem habent necessariam, et alteram de inesse: licet semper
concludant majorem extremitatem inesse minori, non tamen semper
concludunt ex necessitate: sed quandoque sic, et quandoque non. Ubi
nota, quod in prima figura, majori propositione existente necessaria
et minori de inesse, sequetur semper conclusio necessaria. Majori
vero existente de inesse, quantumcumque minor sit necessaria, non
tamen conclusio erit necessaria: quia inveniuntur termini ubi est sic,
et ubi non est sic. Verbi gratia: omnis homo est animal. Omne
risibile necessario est homo. Ergo omne risibile necessario est
animal. Isti autem sunt termini ubi sic. Termini vero ubi non, sunt
isti. Omnis homo est albus. Omne risibile necessario est homo.
Ergo omne risibile necessario est album. Haec autem conclusio non est
necessaria simpliciter. Et sic est de aliis modis primae figurae, tam
affirmativis quam negativis. In secunda vero figura in tribus primis
modis negativis propositione existente necessaria, sive sit major,
sive sit minor, conclusio erit necessaria, ipsa existente de inesse.
Affirmativa vero existente necessaria, et negativa de inesse, non
sequitur conclusio necessaria. Et hoc clare potest apparere reducendo
praedictos syllogismos ad modos primae figurae: nam semper in
syllogismis reductis, negativa erit major. In prima autem figura, ut
dictum est, si major est necessaria, et conclusio: si vero non, nec
conclusio. In quarto vero modo secundae figurae quacumque propositione
necessaria, sive affirmativa sive negativa, dummodo altera sit de
inesse, non semper sequitur conclusio necessaria: nam si universalis
affirmativa non erit necessaria, in eisdem terminis fiet syllogismus in
quibus fiet secundus modus ejusdem figurae universali affirmativa
existente necessaria. Sed, ut dictum est, si affirmativa est
necessaria, non sequitur conclusio necessaria: quod patet per
reductionem ejus ad secundum modum primae figurae: ergo nec hic
sequitur. Si vero particularis negativa est necessaria, non sequitur
semper conclusio necessaria, ut patet in his terminis, scilicet: omne
album est homo: quidam asinus necessario non est homo: tamen non
sequitur: ergo quidam asinus necessario non est albus. In tertia vero
figura sunt syllogismi affirmativi, et sunt negativi. Affirmativorum
autem quidam habent ambas propositiones universales, quidam vero
alteram. Qui habent ambas propositiones universales, quacumque earum
existente necessaria, sive majori sive minori, sequitur conclusio
necessaria; quod patet per reductionem ejus ad primam figuram. Qui
vero habent alteram universalem, ea existente necessaria sive majori
sive minori, sequitur conclusio necessaria. Si vero particularis sit
necessaria, non sequitur conclusio necessaria: quia si reducitur ad
primam figuram, major est de inesse: ubi, ut dictum est, non
sequitur conclusio necessaria. Negativorum vero quidam habent
propositionem negativam universalem, quidam autem particularem. Unde
qui habent propositionem negativam universalem, ea existente
necessaria, non sequitur conclusio necessaria. Qui vero habent
negativam particularem et affirmativam universalem, quacumque earum
existente necessaria, non sequitur conclusio necessaria. Verbi gratia
sic: quidam homo non vigilat. Omnis homo necessario est animal.
Ergo quoddam animal necessario non vigilat. Et hoc est affirmativa
existente necessaria. Negativa autem existente necessaria sic,
quoddam album necessario non est animal, omne album vigilat: non
sequitur. Ergo quoddam vigilans necessario non est animal: cum omne
vigilans necessario sit animal. Et sic patet de syllogismis modalibus
de necessario.
|
|