|
Sequitur de syllogismis contingentibus. Ubi nota quod duplex est
contingens: scilicet contingens quod inest, et contingens quod potest
inesse. Dicitur autem hic contingens quod inest, quando praedicatum,
licet non sit de essentia subjecti vel proprium ejus, tamen est
terminus qui potest praedicari et negari de subjecto, licet nunc actu
de eo praedicetur: et talis propositio, licet sit de materia
contingenti, tamen dicitur de contingenti quod inest. Contingens
autem quod potest inesse, dicitur cum praedicatum est de contingenti,
sicut de albo respectu hominis: tamen in propositione non dicitur actu
inesse, sed possibiliter: ut cum dico contingit hominem esse album,
non est sensus quod homo sit albus, sed quod potest esse albus.
Sciendum quod in prima figura, utraque propositione existente de
contingenti, etiam conclusio erit de contingenti sic. Contingit omne
album esse musicum. Contingit omnem hominem esse album. Ergo
contingit omnem hominem esse musicum. Et sic est de aliis modis. In
secunda vero figura si ambae propositiones sunt de contingenti, sive
sint affirmativae, sive altera earum sit negativa, sive sint
universales, sive altera earum sit particularis; nunquam conclusio
erit de contingenti. Verbi gratia: contingit nullum hominem esse
album. Contingit omne risibile esse album. Ergo contingit nullum
risibile esse hominem. Non sequitur: quia necesse est omne risibile
esse hominem. Et sic de omnibus aliis. In tertia vero figura,
praemissis existentibus de contingenti, sive sint affirmativae, sive
altera earum sit negativa, sive universales, sive particulares;
semper sequitur conclusio de contingenti, ut: contingit omnem hominem
esse album. Contingit omnem hominem esse musicum. Ergo contingit
musicum esse album. Et sic est in aliis modis. Si vero altera
praemissarum sit de contingenti, et altera de inesse; non semper
sequitur conclusio de contingenti. Unde in prima figura majori
existente de contingenti, sive sit affirmativa, sive negativa, minori
vero de inesse simpliciter, semper sequitur conclusio de contingenti.
Ut: contingit omnem hominem esse album. Omne risibile est homo,
ergo contingit omne risibile esse album. Majori vero existente de
inesse, et minori de contingenti, non semper sequitur conclusio de
contingenti, ut perfectus sit syllogismus, sic. Omne sanum est
animal. Contingit omnem equum esse sanum: non sequitur; ergo
contingit omnem equum esse animal. Sciendum, quia in qualibet
propositione de contingenti potest salvari dupliciter dici de omni
secundum duplicem ejus sensum supradictum. Unde cum dico, contingit
omnem hominem esse album, comparo hominem ad dici, de quibus potest
praedicari, vel secundum esse ipsius albi, ut sit sensus: omne quod
est homo, contingit actu esse album. Vel secundum possibilem
inhaerentiam, ut sit sensus: omne quod est homo, contingit posse esse
album. Propositio de inesse habet solum unum dici de omni, scilicet
secundum comparationem subjecti ad sua inferiora secundum actualem
inhaerentiam praedicati: et ex his sequitur, quod virtute dici de omni
illa de inesse potest sumi sub illa de contingenti. Unum enim dici de
omni sub duobus, quia ad minus in uno est consequentia. Sed illa de
contingenti non potest sumi sub illa de inesse: duo enim dici de omni
non continetur sub uno. Et ista est causa quare majore existente de
contingenti, minori vero de inesse, non sequitur conclusio de
contingenti virtute syllogistica, licet sequatur gratia materiae.
Sciendum quod propositio de inesse est duplex: scilicet de inesse ut
nunc, scilicet quando praedicatum ut nunc solum inest subjecto, ut
Socrates currit, et inesse simpliciter. Unde ad hoc quod sequatur
conclusio de contingenti, minori existente de inesse, debet esse de
inesse simpliciter, quia praedicatum semper sequitur subjectum: ideo
sequitur quod quidquid contingit praedicato, contingit subjecto. Sed
quia in propositione de inesse ut nunc, praedicatum non semper sequitur
subjectum, non erit semper verum quod quidquid contingit praedicato,
contingit subjecto. Nec est instantia quod si minor esset de
contingenti, quae tantum valet quantum illa de inesse ut nunc, et
major esset de contingenti, sequitur conclusio. Nam si minor est de
contingenti, semper praedicatum contingit subjecto; nam haec contingit
hominem currere semper est vera, quia semper contingit hominem
currere, tamen ista homo non currit non semper est vera: ideo aliter
se habet de utralibet. In secunda autem figura in tribus primis modis
negativa existente de contingenti, affirmativa vero de inesse, non fit
syllogismus. Et causa est quia omnes syllogismi in tantum concludunt,
in quantum reducuntur ad primam figuram, ubi est dici de omni et dici
de nullo. Tales autem syllogismi non possunt reduci ad primam
figuram: non enim convertitur universalis negativa de contingenti, ut
de subjecto fiat praedicatum, et de praedicato fiat subjectum, ut
supradictum est: sed convertitur in terminis. Unde haec contingit
nullum hominem esse album, convertitur in hanc contingit omnem hominem
esse album. Unde secundum hoc universali negativa existente de
contingenti, in tribus videlicet modis, non fit syllogismus, quia non
potest probari per dici de omni. Affirmativa vero existente de
contingenti et negativa de inesse, fit syllogismus, quia potest reduci
talis syllogismus ad primam figuram, per propositionem negativam
similiter conversam: tamen non erit conclusio de contingenti ut supra
dictum est. In quarto autem modo, nullo modo fit syllogismus, sive
major sive minor sit de contingenti. Talis enim syllogismus non potest
reduci ad primam figuram per conversionem, sed per syllogismum
conversivum. Sed quacumque existente de contingenti, et altera de
inesse, non potest fieri talis reductio: ergo ex eo nihil sequitur.
Quod autem majori existente de contingenti talis reductio fieri non
possit, patet. Sit talis syllogismus: contingit omnem hominem esse
album: quidam lapis non est albus: ergo quidam lapis non est homo;
cujus oppositum est, omnis lapis est homo. Fiat ergo syllogismus in
prima figura sic: contingit omnem hominem esse album. Omnis lapis est
homo, ergo contingit omnem lapidem esse album. Sed haec non opponitur
huic quidam lapis non est albus quae erat minor: nam ut dictum est, in
propositione de contingenti salvatur dici de omni secundum possibilem
inhaerentiam: in futuro enim posset esse verum, quod omnis lapis
fieret albus, et quod modo quidam lapis non sit albus: et sic isto
modo non valet conjugatio. Apparet etiam quod talis syllogismus non
valeat: nam propositionibus existentibus veris, aliquando sequitur
conclusio falsa sic: contingit omnem hominem esse album. Quoddam
risibile non est album: sequitur: ergo contingit quoddam risibile non
esse hominem: quod est simpliciter falsum. Similiter si minor est de
contingenti, nihil sequitur, et fit syllogismus sic: omnis homo est
animal. Contingit quoddam album non esse animal. Ergo contingit
quoddam album non esse hominem: ut puta ovum, quod est album,
contingit quod aliquando erit animal, aliquando non erit, si sequitur
haec de inesse, scilicet quoddam album non est homo, non tenet.
Opposita enim ejus est omne album est homo, ergo omne album est
animal, quae non opponitur huic contingit quoddam album non esse
animal, ut supra dictum est. Si vero sumatur conclusio de
contingenti, scilicet, contingit quoddam album non esse animal, cujus
opposita est, necesse est omne album esse animal; idem sequitur: et
fiat syllogismus in prima figura sic: omnis homo est animal. Necesse
est omne album esse hominem. Sequitur ergo omne album est animal: ut
supra de mixtionibus necessarii et de inesse dictum est: quae non
opponitur illi minori, scilicet contingit quoddam album non esse
animal: et sic est inutilis conjugatio. In tertia vero figura,
majori existente de contingenti, minori vero de inesse, sequitur
conclusio de contingenti: nam conversa minori in quinque modis
syllogismorum, fit reductio ad primam figuram. Verbi gratia fiat
syllogismus sic: contingit omnem hominem esse album. Omnis homo est
animal. Ergo contingit quoddam animal esse album: conversa minori per
accidens, fit tertius modus primae figurae sic: contingit omnem
hominem esse album. Omne animal est homo. Ergo contingit quoddam
animal esse album: et sic est de aliis quatuor modis. Quintus autem
modus tertiae figurae reducitur ad primam per syllogismum conversivum
sic: contingit quemdam hominem non esse album. Omnis homo est
animal. Ergo contingit quoddam animal non esse album. Cujus
oppositum est: necesse est omne animal esse album. Deinde ponatur sub
ea minor primi syllogismi, scilicet, omnis homo est animal: et
sequitur: ergo necesse est omnem hominem esse album: quae est
contradictoria majoris primi syllogismi. Et sic patet de mixtione
propositionum de contingenti et de inesse in tribus figuris et cetera.
|
|