|
Sequitur de mixtione contingentis et necessarii. Notandum quod in
prima figura quantum ad modos affirmativos, majori existente de
contingenti, minori vero de necessario, syllogismus erit perfectus,
et concludet conclusionem de contingenti. Verbi gratia: contingit
omne animal esse album. Necesse est omnem hominem esse animal. Ergo
contingit omnem hominem esse album. Si vero sit e converso, scilicet
majori existente de necessario, et minori de contingenti, nullus fiet
syllogismus. Causa est, quia propositio necessaria haberet unum dici
de omni, secundum scilicet actualem inhaerentiam praedicati ad
subjectum, et ad contenta sub eo. Sed illa de contingenti habet
duplex dici de omni, ut supra dictum est. Non ergo potest illa sumi
sub illa de necessario per virtutem principii quod est dici de omni.
Sciendum quod in praedicto syllogismo, licet concludatur per dici de
omni, potest tamen concludi conclusio de contingenti de possibili,
quod scilicet communiter se habet ad necessarium et contingens, in
virtute istius regulae: si aliquod subjectum sit essentialiter sub
aliquo praedicato, quicquid contingit sub subjecto, contingit sub
praedicato. In syllogismis autem negativis propositione affirmativa
existente necessaria, negativa vero de contingenti, sequitur conclusio
de contingenti sic: contingit nullum hominem esse album. Necesse est
omne risibile esse hominem: sequitur: ergo contingit nullum risibile
esse album. Si vero propositio negativa sit necessaria, affirmativa
vero contingens, sequuntur duae conclusiones: scilicet aliquando de
contingenti, aliquando de inesse; quod potest patere: nam ex opposito
utriusque conclusionis cum altera praemissarum, infertur oppositum
alterum praemissae. Ratio autem quare utraque conclusio sequatur ad
unam negativam de necessario est, quia non solum praedicatum non
dicitur inesse subjecto, sed nec etiam potest inesse. Unde
syllogismus significat quod subjecto non insit praedicatum, nec possit
inesse. Unde cum aliquid contingenter ponitur sub tali subjecto,
significatur quod tale praedicatum removeatur actu ab eo quod
contingenter ponitur sub subjecto: et sic erit conclusio de
contingenti; quia quod actu contingenter removetur, facit
enunciationem contingentem, et significatur quod nullo modo possit sibi
inesse: et sic non solum contingenter non inest, imo nullo modo inest
ei, si sit enunciatio de inesse. In secunda autem figura in tribus
primis modis negativa existente de necessario, affirmativa vero de
contingenti, sequitur etiam duplex conclusio: scilicet de contingenti
et de inesse: quia per conversionem propositionis necessariae
reducuntur ad primam figuram. In quarto vero modo affirmativa
existente de contingenti, negativa vero de necessario, vel e
converso, inutilis erit conjugatio. In tertia vero figura quantum ad
syllogismos affirmativos, universales propositiones vel aliquam
universalem habentes, majori existente de contingenti, minori vero de
necessario, sequitur conclusio de contingenti. Conversa ergo minori
fit syllogismus in prima figura. Si autem major sit de necessario,
minor vero de contingenti possibili, quia propositiones de contingenti
possibili convertuntur, sicut illae de necessario, minori conversa,
fit prima figura, sicut dictum est, quod majori existente de
necessario, majori vero de contingenti, sequitur conclusio de
contingenti possibili, licet non per dici de omni, sed per primam
regulam. Quantum autem ad syllogismos affirmativos habentes aliquam
praemissam particularem, si major est universalis, sequitur regulas
praedictas. Si vero major est particularis, sequitur secundam
regulam. Quantum autem ad syllogismos negativos, dico quod quantum ad
duos modos habentes majorem universalem negativam, majori existente de
contingenti, minori vero de necessario, sequitur conclusio de
contingenti, et reducuntur ad primam figuram per conversionem minoris.
Si autem major erit de necessario, minor vero de contingenti, non fit
syllogismus: non enim posset reduci ad primam figuram. Si vero minor
esset de contingenti possibili, quia converti posset sicut illa de
necessario, fieret syllogismus in prima figura, ubi concluderetur
duplex conclusio: scilicet de inesse, et de contingenti, ut supra
dictum est. Syllogismus autem negativus, cujus major est particularis
negativa, ea existente de contingenti, et majori existente de
necessario, sequitur conclusio de contingenti, et reducitur ad primam
figuram per syllogismum conversivum. Majori vero existente de
necessario, non fit syllogismus. Et sic patet de syllogismis
modalibus.
|
|