|
Dicto de syllogismis categoricis, nunc dicendum est de hypoteticis.
Ut autem supra dictum est, tres sunt species propositionum
hypoteticarum: scilicet conditionalis, copulativa et disjunctiva.
Syllogismi autem qui sunt ex propositionibus copulativis, eodem modo
se habent sicut et syllogismi categorici; et ideo de eis
praetermittamus. Sed quia ex propositionibus conditionalibus et
disjunctivis aliter fiunt syllogismi quam in propositionibus
categoricis; ideo de eis dicendum est: et primo de conditionalibus.
Notandum quod propositiones conditionales, vel sunt simplices, vel
compositae: dico autem simplices, quae tantum ex duabus categoricis
componuntur, ut haec si est homo, est animal; compositae autem sunt,
quae ex pluribus componuntur, ut haec si est homo, cum sit animal,
est substantia. Hae autem compositae tribus modis fieri possunt: quia
vel erit propositio composita ex duabus, conditionali et categorica,
ut hic si est homo, cum sit animal, est substantia: vel e converso
erit composita ex categorica et conditionali sic si tu es animatum, tu
es homo, aut es animal: vel erit composita ex duabus conditionalibus,
ut hic si est homo est animatum, si est animatum est animal. Et quia
syllogismi qui fiunt ex simplicibus, facilius sciuntur illis qui fiunt
ex compositis; ideo primo ponemus syllogismos simplices, et postea
breviter ostendemus secundum eorum similitudinem, qualiter fiunt
syllogismi ex compositis. Sciendum quod simplices propositiones
conditionales sunt quatuor. Aut enim habent ambas partes
affirmativas, scilicet antecedens et consequens, ut haec si est homo,
est animal. Vel antecedens affirmatum et consequens negatum, ut haec
si est homo, non est lapis. Aut consequens affirmatum, et antecedens
negatum, ut haec si animal non est sanum, est aegrum. Aut ambo
negata, ut haec si non est animal, non est homo. Syllogismi autem
qui ex his propositionibus fiunt, oportet quod sint consequentiae
quaedam. Ut autem dicit philosophus 2 Topic., duplex est
consequentia, scilicet, in positione: scilicet quando proceditur pro
positione antecedentis; et in contraria, scilicet quando proceditur a
destructione consequentis. Secundum ergo ista, ex praedictis
propositionibus quae fiunt figurae in quarum una proceditur a positione
antecedentis, in altera vero a destructione consequentis: quarum
quaelibet quatuor habet modos, secundum quod quatuor sunt
propositiones, ut dictum est. Primus modus primae figurae est: si
est homo est animal: sed est homo, ergo est animal. Secundus est:
si est homo, non est lapis. Sed est homo. Ergo non est lapis.
Tertius est: si animal non est sanum, est aegrum. Sed animal non
est sanum, ergo est aegrum. Quartus est: si non est animal, non est
homo. Sed non est animal. Ergo non est homo. Sciendum quod isto
modo fiunt syllogismi cum hoc relativo qui vel cum hoc nomine
quicumque: faciunt enim praedicta nomina connotantia oppositionem
antecedentis sic: omnis qui currit, movetur. Sed Petrus currit,
ergo Petrus movetur. Vel quicumque et cetera. A destructione
consequentis sic. Omnis qui currit, vel quicumque currit, movetur.
Sed Socrates non movetur. Ergo Socrates non currit. Et sic habet
se in omnibus aliis modis dictarum figurarum. Patet ergo de
syllogismis conditionalibus ex propositionibus simplicibus.
|
|